7
nisi umbra quaedam videatur a posteriorum temporum Serviliis adornata et fastis in-
lata partim ad gentis suae gloriam amplificandam, partim ut ordinem ilium et seriem
summorum honorum a maioribus ad posteros traditorum sine ulla intermissione conti-
nuarent. Nam post P. Servilium anni 291 consulem per unam hominis aetatem nullus
sane liuius quidem stirpis vir fasces consulares adeptus est. Itaque quod fato negatum
fuerat, astutia et audacia reparandum videbatur.
Ad 6. O. Servili, qui sexiens tribunatum militarem gessit, plenum nomen cum
patris et avi memoria in fastis Capitolinis ad annum 352 extat. Hie solus ex Q. Ser
vili, bis dictatoris, filiis stirpi Serviliorum Priscorum Fidenatium sine controversia re-
lictus est. De ceteris eins aetatis Serviliis, qui honores publicos gesserunt, Axillarum
sive Ahalarum stirps cum Fidenatium stirpe litigat. In fastis Capitolinis Axillae
plerumque superiores sunt. — Ad. 7. C. Servilium, anni 336 tribunum militarem,
Livius 4, 45, 5 Prisci filium vocat, quo dictatorc Fidenae captae fucrant. In tribunatu
militari a filio patrem iterum dictatorem dictum esse Livius 4, 46, 10 sq. tradit. Pater
filium suum magistrum equitum creat; adicit tarnen Livius verba cautionem suadentia
4, 46, 11 ut tradiderc qui dam; navi aln Altai am Servilium magistrum equitum co anno
fuissc scribunt. Forum, quos alios Livius vocat, sententiae fasti Capitolini patrocinan-
tur, quorum testimonio ad annum 336 C. Servilius, quern Prisci filium Livius dicit, a
Fidenatium stirpe plane avolsus in Axillarum familiam transfertur, hac quidem patris
et avi memoria adiecta: Q. f. C: n., simul cum Axillae cognomine. Nam cum Priscus
dictator eins anni 336 in eisdem fastis P. f. Sp. n. dicatur, luculenter adparet, lastorum
auctores nullum propioris cognationis vinculum inter dictatorem et magistrum equitum
statuisse. Difficultatem controversiae auget Diodorus, qui 13, 2 M. Servilium afifert.
Quae omnia clarrissime docent, quemadmodum ex diversarum familiarum studiis et
pactionibus fastorum tabulae prodierint.
Ad 8. L. Servilium Structum, quern in Serviliorum Priscorum Fidenatium com-
mentariis domesticis P. Servili dictatoris filium dictum fuisse facile suspiceris, solus
Livius 4, 47, 7 commemorat, tribunatum militarem eum anno 337 iterum gessisse
referens. Excidit igitur primus eius viri tribunatus ex ordine narrationis Livianae;
Pighius probabiliter suspicatur, nomen L. Servili librariorum culpa apud Livium 4, 42, 2
in tribunorum anni 332 collegio omissum esse. Fasti Capitolini L. Servilium non
norunt, seel in eius locum eundem C. Servilium O. f. C. n. Axillam, tertium tribunum
militum, substituisse videntur, quern anno superiore pro C. Servilio Prisci filio nume-
rant. De huius supplementi certissima fide (nam ipsum nomen lacuna periit) exponit
Henzenius apud Mommsenium Inscr. Lat. antiquiss. p.443. Diodorus 13, 7 cum fastis
Capitolinis facit.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.