I -
Vi.-

i*V
Livius 3, 6, 8, Aebutius er at; collega eius Servilius exigua in spe trahebat animam;
deinde 3, 7, 6 hand minor morbo fit Romae strages . . . consul, qui unus supererat,
moritur. Eadem tradit Dionysius 9, 67 0 fv greqos tmv vrudraiv Asvkics Atßovnos
iy.elvr\v tTv%e ty\v rjptqocv tsSvyikoos, YIc7tXibs Jg Et^ovlXios eyyvs oov tov Savccrou, et paullo
post 9, 68 0 yccq S,?(?ovl\ioe trs^^riKsi vsoogtI- Eius rei testimonia paullo uberius protuli,
quia in Baiteri et in Fischeri fastis consularibus, denique in Teuffeli quoque diligen-
tissima commentatione de gente Servilia, Paulyi Encyclopaediae realis voluminis sexti
parti priori inserta p. mi, de solius Aebuti morte traditur; Servilium, aiunt, morbo
temptatum salvom evassisse. Fasti Capitolini, id quod fugit Baiterum et Fischerum,
cum de consulum eorum morte nihil tradunt, cum Livio et Dionysio plane consentiunt,
nam nota in fastis alioquin usitata, in mag. mortuus est in eos tantum annos cadit,
quibus consulum alter mortuus est, quia in mortui locum novus sufficitur. Cum ambo
moriuntur, nulla de consulum morte notitia opus est, quia novi magistratus turn non
sufficiuntur, seel novum imperi initium capitur. Conf. Mommsenium, Inscr. Lat. anti-
quissimae p. 444 in adnotatione. Jam vero cognitu dignissimum est, non de huius
tantum, sed de alius quoque Servili eius aetatis in consulatu morte famam ad nos
manasse. Ad annum 276 fasti Capitolini haec exhibent, quae supplements certissimis
restituta sunt: Struc\tus Ahala [in mag. mort. esjt in eius loc. f. e. \Opet. Verginius
E\squilinus. Pertinent haec ad C. Servilium Ahalam, quem Livius 2, 49, 9 hoc ipso
nomine, Dionysius 9, 16, ut supra vidimus, Gaium Sergium vocat. Sed neque apud
Livium neque apud Dionysium ullum est illius famae de consulis morte vel tenuissimum
vestigium. Livius nomen tantum commemorat; Dionysius eum contra Volscos rem
imperite et parum fortiter gessisse narrat; [xtivsTi %«fgiv cy-cae rois TroXefiois, aAA’ tv
V7TCfA£V00V CCK^cßoXlGfXols Y.cci \p/XwV GVfJ.7rXoKCiii $IOC(p£(jSlV tyvx TOV 7!CX?\X0V- Quae
si accurate reputamus, cum minime probabile sit, intra sedecim annorum spatium duos
gentis Serviliae consules in ipso consulatu mortem occubuisse, facile suspitio oritur,
alteram utram earum narrationum ad probabilitatis speciem quandam captandam au-
dacter fictam esse. Sed de ea re postea suo loco dicetur.
I
Ad 5. Q. Servili P. f. Sp. n. bis dictatoris omnis memoria sola Livi aucto-
ritate et fastorum Capitolinorum indicio nititur. Priscum Fidenatem iasti ad annum
336 vocant, Livius 4, 21, 9 dictatorem did, inquit, 0. Servilium placet, cm Frisco alii,
alii Structo fuisse cognomen tradunt. Servilius nunquam consulatum gessit, tarnen
Livius 4, 21 et 4, 46 et fasti bis eum dictatorem fuisse annis 3x9 et 336 referunt;
Livius post primam dictaturam gestam eum, quasi saepius republican! gesserit, virum
vocat summis honoribus egregie usum (4, 26, 7). Quae de Servili rebus gestis apud
Livium narrantur suspitionem movent omnia; nam licet splendida et egregia sint, tarnen
tantopere inanem ilium rerum fictarum tumorem et dicendi ornatum prae se ferunt,
a vero vitae sanguine et colore maxime alienum, ut tota eius viri imago nihil aliud

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.