5
non est, si nonnullae discrepantiae ab eius rei testibus antiquis traduntur. Itaque ad
tabulae fidem recte aestimandam haec fere adicienda videntur.
Ad i. Cognomen Structi extat apud Chronographum anni 354, qui sua debet
fastis Capitolinis; Priscus vocatur ab Dionysio 6, 23, item in fastis Hispanis et in
chronico Paschali. -—Ad. 2. Apud solum Dionysium 6, 40 commemoratur, ubi M’.
Valeri dictatoris magister equitum fuisse dicitur.
Ad 3. Priscus Structus in fastis Capitolinis ex certissimo Henzeni supplemento
vocatur, Structus apud Chronographum. De praenomine magna est discordia. Diodorus
n i 54 Gaium nominat. Diodorus igitur minime agnoscit fastorum Capitolinorum suc-
cessionem, quae qualis fuerit clarissime adparet ad annum 291, ubi P. Servili, eius
anni consulis, hae origines sunt; Sp. f. P. n. Secundum hanc rationem Sp. Servilius
consul anni 278 filius est P. Servili consulis anni 259. C. Servilium, quern pro Spurio
Diodorus substituit, fasti Capitolini et Livius in annum 276 reiciunt, quo loco Diodorus
11, 52 Gaium Cornelium Lentulum exhibet, minime, ut videtur, hoc secum reputäns,
Lentulorum nomen inde ab anno dennim 427 in fastis consularibus comparere. Dio
nysius quoque mirum quantum ab fastis Capitolinis discedit. Ab eo 9,25 anni 273
consul non Sp. Servilius, sed Servius Servilius vocatur. Anno vero 276 pro C. Servilio
Gaium Sergium consulatum gessisse testatur 9,16. Sergiorum gens, quam antiquissi-
mam sane fuisse Sergiae tribus nomen ostendit, ad honores tarnen publicos anno
demum 304 pervenit, quo L. Sergius Esq nil inns in decemvirum collegio fuit. Ex his
discrepantiis luculenter adparet, quanta non solum in consulatu petendo, sed in prae-
teritorum quoque consulatuum memoria vindicanda cum inter gentes nobilissimas turn
inter unius gentis diversas familias fuerit contentio et aemulatio. C. Servilium anni
sive 276 sive 278 consulem Serviliorum Ahalarum stirps tanquam parentem et origi-
num suarum auctorem colebat, is vero ab altera parte contra Lentulos, ab altera
contra Servilios Priscos Structos defendendus erat. Conf. fastos Capitolinos ad annum
336. Ea haud dubie caussa est fluctuantis in praenomine memoriae et fidei.
Ad 4. De P. Servili Sp. f. P. n. cognomine nullus fere est dissensus, Priscus
enim a fastis Capitolinis et Dionysio 9, 67, Structus ab Diodoro 11, 79 vocatur.
Sed alia est in huius viri historia res, quae ostendit in vetustissimis fastorum consu-
larium indicibus componendis insignem in modum fingendi cupiditatem et gloriolae
Studium luxuriavisse, quae ad suas potissumum rationes et commoda rerum memoriam
adornare conarentur; qua de re in Universum utilissima verissimaque Mommseni dicta
in Ouaestionibus Romanis (Berol. 1864) p. 111 conferenda sunt. Livius et Dionysius
tradunt, anno 291, quo ingens pestilentiae vis fines Romanos tristissima clade afflixerit,
ambos consules mortuos esse, primum Aebutium, deinde P. Servilium. Mortuus, inquit.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.