Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1875 (Band XXII.)

De gentis Serviliae commentariis domesticis. 
Per integra illa quinque saecula, quibus populus Romanus rempublicam suo 
ipse consilio et arbitrio moderatus est, gentis Serviliae nomen in clarissimarum 
nobilissimarumque gentium coetu eminuit et continuo fere honorum et gloriae splendore 
floruit. Post annum 500 a. u. c. (254 a - Ehr. n.) quindecim consulatus ab eius gentis 
hominibus gesti sunt; ante hunc annum spatium est duodenonaginta annorum, quibus 
unus tantummodo consul ex gente Servilia, C. Servilius sive luccus sive lucca, pro- 
diit. Hoc igitur tempore gens illa quietem egisse et novas quasi vires tacita collegisse 
videtur. Ante annum 412 (342) inde ab initiis liberae rei publicae, si fastis fides 
habenda est, gens Servilia saepissime fortissimeque rempublicam gessit. nam unde- 
ciens fasces consulares tenuit, deciens et septiens tribunorum militarium magistrate 
functa est. Servilii, qui post annum 500 (254) consulatum gesserunt, in duas potis- 
sumum stirpes discedunt, in Caepiones et Geminos. Ex Geminis Vatiae prodieiunt. 
De bis liberae reipublicae ad exitum vergentis Serviliis subtiliter egit Mommsenius in 
Historia rei Romanorum monetalis p. 535 et in Ouaestionibus Romanis p. 11 7-■ Simili 
ratione vetustior illa gentis progenies et ipsa duabus familiis constabat, quarum alteri 
cognomina Priscorum, Structorum, Fidenatium, fuerunt, alteri cognomen Ahalarum vel 
Axillarum, quamquam confitendum est haec cognomina non accurate in fastis diseerni, 
sed interdum, quamquam raro, promiscue usurpari. Posteriores Servilii quo sanguinis 
et propagation^ vinculo cum vetustioribus coniuncti fuerint propter intervallum illud, 
totius fere saeculi silentio et caligine obrutum, nunc ignoratur ■ nam qui solus ex earum 
tenebrarum nocte emergit, C. Servilius anni 470 (284) consul, nullum vestigium, quo 
nitamur, praebet. Sed continuam aliquam seriem et successionis nexum inter seniorem 
illam et iuniorem gentis Serviliae progeniem in ipsius iam gentis commentariis extitisse, 
quern Servilii certe pro vero venditarent, cum per se admodum probabile videtur, 
turn Ciceronis clarissimo testimonio confirmatur, qui in oratore ad M, Brutum, Caesaris
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.