I. EX ORDINE THEOLOGORVM
■i. PROFESSORES ORDINÄRE
Dr. C. Lüdemann, h. t. decanus, I. publice binis p. h. horis seminarii' homiletici
studia et exercitationes moderari perget die Iovis, hh. X—XII; II. privatim
i) theologiae practicae principia explicabit diebus Lunae et Iovis h. IV—-V; 2) artis
praedicandi historiam enarrabit diebus Martis et Veneris h. IV—V; 3) scholarum po-
pularium historiam et rationem enucleabit diebus Mercurii et Saturni h. IV —V; 4)
binis p. h. horis seminarii catechetici studiis et exercitationibus praeerit die Mercurii
hh. XI—I.
Vocis cantus liturgici legibus conformandae cura -viro hujus artis peritissimo
demandata est.
Dr. B. Weiss I. publice Evang. Ioh. Cp. 14—17 interpretabitur duabus horis
die Saturni hor. XI—I; II. privatim 1) summam religionis christianae e Scriptura sola
repetitam tradet quinquies per hebd. hör. VIII; 2) epistolam ad Hebraeos datam
interpretabitur quater per hebd. (die Lun. Mart. Iov. Ven.) hör. IX.
Dr. A. Klostermann I. publice librum Estherae tractabit die Sat. h, XI et XU;
II. privatim Iesajae capp. XL—LXVI exponet diebus Lunae, Martis, Veneris h. XI,
nec non librum Danielis iisdem diebus h. XII interpretabitur.
Dr. F. Nitzsch I. publice epistolas Pauli ad Colossenses et Philemonem data«
interpretabitur dieb. Lun. et Iov. h. V; II. privatim theologiam ethicam tradet dieb.
Lunae, Martis, Iovis, Veneris, Saturni hora XII.
Dr. W. Moeller I. publice de theologia Io. Calvini disseret die Saturni hor.
VIII matutina; II. privatim 1) historiae ecclesiasticae partem alteram (indc a Caroli
Magni temporibus) tradet quinis p. h. scholis h. VII matutina; 2) encyclopaediam et
methodologiam theologiae docebit diebus Lunae^. Martis, Iovis, Veneris hor. VIII mat.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.