Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1874 (Band XXI.)

Dr, P. Guil. Forclihammer I. publico officio in seminario philologico inter 
pretation! tragoediae Aeschyleae Septem c. Thebas praeerit d Mercurii horis continuis 
XI—I; II. privatim geographiam Graeciae antiquae una cum urbium principalium 
topographia docebit quaternis diebus Lunae, Martis, Iovis et Veneris h. XII I. 
Dr. C. Himly, h. t. decanus, exercitationes ehemicas practicas, analyticas, 
pharmaceuticas, zoochemicas, forenses horis X—II sueto more in laboratorio academieo 
instituet. 
Dr, G. Karsten I. publice meteorologiam et climatologiain d. Mercurii V—VI 
tradet; II. privatim 1) physicen experimentalem senis hora IV—V docebit; 2) exer 
citationes physicas instituet practicas; III. privatissime et gratis colloquia physica mo- 
derabitur. 
Dr. Guil. Seelig tradet: I. oeconomiam politicam seu nationalem diebus Lunae, 
Martis, Iovis et Veneris hora III; II. selecta politiae oeconomicae capita diebus Martis 
et Veneris hora II publice. 
Dr. G ustavus Thaulow 1) encyclopaediam philosophiae secundum librum 
suum diebus Lunae et Iovis hora III—IV leget privatim; 2) philosophiam iuris ex 
schedis suis privatim hor. Ill—IV diebus Martis et Veneris docebit; 3) Aristotelis 
librum de arte poetica in societate aristotelica privatissime interpretabitur; 4) exerci 
tationes in seminario paedagogico moderabitur publico officio] 5) de monumentis artiuin 
antiquis, quae Athenis et Romae supersunt, semel disseret hora posthac definienda. 
Dr. G. I). E. Weyer I. publice astronomiam theoricam bis per hebd, diebus 
Mercurii et Saturni hor. V—VI tradet; II. privatim 1) theoriam sectionuiri eonicarum 
quater per hebd. diebus Lunae, Martis, Iovis, Veneris hora V—VI leget; 2) calculurn 
integralem quater per hebd. diebus Lunae, Martis, Ioyis, Veneris hora VI—VII docebit. 
Dr.Karolus TVeinhold I. privatim grammaticam theodiscam docebit diebus 
Lunae, Martis, Iovis, Veneris h. IX; II. privatissime et gratis exercitationes societatis 
germanicae eonsueto more moderabitur d. Lunae horis VI—VIII p. m. 
Dr. Ik. Möbius 1) librorum norroenorum locos delectos interpretabitur horis 
binis; 2) grammaticam anglosaxonicam, cum Beowulfiadis enarratione coniunctam, 
docebit horis binis; 3) exercitationes danicas instituet horis binis. 
Dr. Karolus Möbius ex itinere redux scholas indicabit. 
Dr. G. Hoffmann I. privatim Isaiae capita 1—39 explicabit quater p. h. 
hora XI; linguam Arabicam docebit quater p. h.; II. publice exercitationes Hebraicas 
moderari perget bis p. h.; Syriacam dialectum docebit bis p. h.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.