Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1874 (Band XXI.)

1* 
1. EX ORDINE THEOLOGORVM 
1. PROFESSORES ORDINÄRE 
Dr. C. Lüdemann I. publice binis p. h. horis seminarii homiletici studia et 
exercitationes nioderari perget singulis diebus Iovis hora X—XII; II* privatim 1) 
sexies p. h. theologiae practicae partem II et III, quibus eunctae huius artis disciplinae 
comprehenduntur, explicabit h. IV V; 2) binis p. h. horis seminarii catechetici studiis 
et exercitationibus praeerit singulis diebus Mercurii hora X—XII. 
Vocis cantus liturgici legibus conformandae cura viro huius artis peritissimo 
demandata est. 
Dr. B. Weiss I, publice de origine libri quem dicunt Acta Apostolorum disseret 
semel p. hebd. die Saturni hör, VI; II, privatim 1) evangelium Iohannis interpretabitur 
quinquies p. hebd. hör. XI; 2) epistolas Pauli ad Galatas, Philippenses, Thessaloni- 
censes datas interpretabitur quater p. hebd. hör. X. 
Dr, A. Klostermann I. publice libros Esrae et Nehemiae interpretabitur diebus 
Martis et Veneris hora III; II. privatim 1) librum Psalmorum tractabit quinquies diebus 
Lunae, Martis, Veneris h. XI et Saturni h. XI et XII; 2) linguam Hebraeam docebit 
quater diebus Lunae, Martis, Iovis, Veneris h, XII. 
Dr. F. Nitz sch I. publice doctrinam Jesu Christi methodo theologico - biblica 
explicabit die Martis hör. V VII; II. privatim 1) theologiae dogmaticae partem gene 
ralem tradet diebus Lunae, Martis, Iovis, Veneris h. XII; 2) dogmatum ehristianorum 
historiam mediam tractabit diebus Mercurii et Saturni h. XII. 
Dr. W. Moeller, h. t, decanus, 1. publice 1) exercitationes ad historiam eccle- 
siasticam spectantes moderari perget binis p. h. horis postea definiendis; 2) ex instituto 
Calliseniano quidnam in l'ormandis atque emendandis hominum moribus effecerit fides 
Christiana ex historia demonstrare conabitur, cum theologorum tum ceterorum commi- 
litonum rationibus consulturus, diebus Mercurii hora VI; II. privatim 1) historiae eccle- 
siasticae partem priorem tradet quinis p. h. scholis h. VIII matutina; 2) historiam 
doctrinae dogmaticae Protestantium enarrabit diebus Lunae, Mercurii, Iovis, Veneris, 
Saturni hora V.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.