Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1874 (Band XXI.)

non ab omnibus agnatis his hereditatis partibus, sed a filiis tantum Alias exclusas fuisse 12 ). Hoc 
enim jus apud Francos fuisse mihi persuasum est, quod congruit iis, quae alio loco de Francis ante 
alios populos sexui femineo in hereditaria successione faventibus exposui Duae autem rationes legis 
Salicae distinguuntur. Antiquissimis enim temporibus ten'arum dominium non ad unum possessorem, 
sed primum ad universam gentem, deinde ad vicum vel pagum, in quo terrae sitae erant, pertine- 
bat. Atque quot domus vel familiae in quoque vico, tot terrae aequales partes, quarum suam quaeque 
familia usufructuario jure habebat. Patrefamilias autem mortuo in domo cum alia tum terrae herc- 
ditas descendebat, id est filii succedebant. Si propriam domum defunctus non reliquerat ad vicinos 
terrae redibant. Hanc consuetudinem Chilperici adhuc tempore (intra annos 561—584) viguisse ejusdem 
regis edicto docetur, ubi statuitur: 1. Sal. (Merkl) LXXVII, 3: »Simili modo placuit atque convenit, 
ut si cumque vicinos habens aut filios aut Alias post obitum suum superstitutus fuerit, quamdiu 
Alii advixerint terra habeant, sicut et lex salica habet, et si subito Alios defuncti fuerint, Alia simili 
modo accipiant terras ipsas, sicut et Alii si vivi fuissent, aut habuissent. Et si moritur frater alter 
superstitutus fuerit frater terras accipiant, non vicini. Et subito frater moriens, frater non derelin- 
querit superstitem, tunc soror ad terra ipsa accedat possidenda.« Zimmerleus contendit in libro 
suo: Stammgutssystem 1857 p. 15 sqq., hac lege de »almende«, quam postea quoque vicini 
communem habebant, tantum praecipi, reliquarum autem terrarum, imprimis agrorum, quos quisquc 
coleret, antiquitus Francos singulos dominium vel etiam imperium habuisse. Cui obstat, quod in 
Chilperici edicto terrae, quam antea vicini simul possederant, beneAcia opponuntur; pergit enim 
edictum: »Des illi vero et convenit singula de terras istas qui si adveniunt ut leodis qui patri 
nostro fuerunt consuetudinem qua habuerunt de hac re intra se debeant« quibus ex verbis sequitur, 
ilia vicinorum terra omnia non beneficiario jure possessa praedia signiAcari. Item ex Salicae legis 
antiquissimis editionibus concludere licet, vicinos post Alios defuncti successisse, si Chilperici edicti 
verba, »sicut et lex salica habet« et antiquissimae legis verba haec 13 ): »sed ad virilem sexum qui 
fratres fuerint, tota terra pertineat, hoc est filii in ipsa hereditate succedant« 
componimus 14 ). 
Postquam autem Chilpericus rex Alias , Aliis deAcientibus, ad terrae successionem vocavit, 
necesse erat Salicae legis verba commutare 15 ), quod eo modo factum est, ut pro : » de terra vero 
nulla in muliere hereditas pertinet « statueretur: »De terra vero nulla in muliere pertinet portio. « 
Verba enim »nulla hereditas« signiAcant, Aliam in terrae hereditatem succedere omnino non potuisse. 
Contra si respexeris in prioribus tituli paragraphis feminas et masculos ejusdem gradus ad reliquani 
successionem simul vocari, tibi elucebit, verbo »nulla portio« statui, ut Alia non ut reliquae, ita terrae 
hereditatis una cum masculis ejusdem gradus percipiat suam portionem, sed masculis deAcientibus 
ia ) Eandem sententiam professi suut: Griesinger X, 327. sqq. Pardessus p. 717. sq. Thudichum p. 187. 
Discrepant: Eccard p. 108. Reyscher in Zeitschrift f. deutsch. Recht, VI, 265. Gaupp 1. Saxon p. 164. Beseler: 
Erbvertr. II, 2 p. 265. Walter §. 543. Eichhorn I, §. 65. Schroeder p. 114. Zöpfl p. 224 sq. Gierke I. p. 78- 
* 3 ) cfr. Pact. leg. Sal LIX, 5 et Novell 168. 
14 ) vide imprimis Gierke 1. c. p. 78. Pardessus p. 717. — Falso Thudichumus 1. c. legis antiquissimae Salicae 
verba interpretatus esse mihi videtur, quum haec legat: »Si quis sine liberis (filiis et filiabus) mortuus fuerit, terrae portio ad sexu virile, 
qui fratres fuerint (defunctB pertineat«. Quibus ex verbis quum ei concludendum sit, liberos omnes, masculos et feminas, in 
terrae quoque hereditatem simul successisse, contra formulas Marc II, 12. Marc App. n. 49 aliasque, quae filium ante filiam 
successisse commemorant, evidenter pugnat. 
15 ) Ut conjecturam faciam, fortasse Chilperici edicto edito, terrae, quarum dominium tunc quisque liabuit vel obtinuit, 
salicae mominatae sunt, ut iis distinguerentur, quas nomine »ahnende« simul ^vicini possidebant; quamquam certum hujus rci 
indicium in fontibus desideravi. —
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.