6
41
ornnino non inveniimtur; sed in recentioris dernum temporis chartis saepius nobis öccurrunt, ubf
significant terrain indominicatam, id est terrain, quae ad »sala«, domum vel curtem possessors
pert inet, ab ipso possessore colitür, neque beneficiario jure possidetur: qua de re plerique consen-
tiunt 7 ). Videamus nunc, num haec notio etiam legis Salicae verbis Vindicanda sit. Eccardus,
Griesingerus, Pardessus negant 8 ). Ut autem Pardessi, qui omnium sententias breviter et
Aiilucide complectitur, sententiam pertractemus, ille idem apud Salicos terram salicam, quod apud
i'bpuarios hereditatem aviaticam fuisse contendit. Primam causam maximum inter Salicam et Ripu-
ariam leges similitudinem, alteram formulam Francam profert 9 ), ubi legimus: »Omnibus non habetur
incognitum, sicut lex Salica continet, de res meos, quod mihi ex alode parentum meorum obvenit
apud germanos tuos, filios meos minime in hereditate succedere potebas (filia)«. Sed hac formula;
recentiore demum tempore a Bignonio reperta, quamvis expressim dicatur : »sicut lex Salica continet»,
tarnen Salicorum jus denotari omnino non concedo. Nam quomodocunque hic locus corruptus esfi
id constat, ejusdem verba magis Ripuariae, quam Salicae legi concordare. Hae enim eo differunt,
quod in Salica lege terrae cum mobilibus componuntur, in Ripuaria autem hereditas, quam defunctus
a patre hereditario jure perceperat, sive mobilis sive immobilis est, cum iis, quae ipse sibi com*
paraverat. Formula autem non de terrarum sed de omnium illorum aviaticorum bonorum successione
agit Aliam adhuc formulam Pardessus affert, qua tanfum abest, utsententia ejusdem comprobetür,
ut potius mea omni dubio cximatur. Formula enim a Marculfo ipso conscripta, itaque multo verior
testis, haec verba facit: Marc. II, 12 (Roziere CXXXVI): »Dulcissima mea filia illa et ille. — Diu-
turna sed impia inter nos consuetudo tenetur, ut de terra paterna sororis cum fratribus portionem
Uon habeant.« Pardessus contendit, verbo »terra paterna« terram defuncto a patre relictam
id est terram aviaticam denotari. Qua in re vehementer errat. Hoc enim loco, qui accura-
tissime legis Salicae verba reddit 10 ), quum non de mobili et immobili hereditate, sed de terra
ugatur, verum jus Salicorum describitur. Qua vero terra frater sororem excludit? Respondet
formula: »paterna.« Num a fratribus sororibusque alia terra loco paternae haberi potest, nisi ea,
fiuam pater, id est defunctus possedit ? Itaque non modo de aviatica, sed de omni patris terra agitur
e t Pardessi sententia improbatur. Neque ego igitur hic loco indominicätae terrae salicam positam
esse puto, sed Waitzium sequor 11 ), qui contendit, verbuni »salica« a scriptore librario errore additum
es se ideoque de omnium terrarum hereditate locum nostrum verba facere. Quod cum Marculfi II, 12
formula antea citata, quae universa patris terra sorores a fratribus exclusas facit, tum vero legis
Salicae verbis (Pardessi text. 3 p. in): »De terra vero. Salica in muliere nulla portio pertinet sed
M>'i fratres fuerint et ad virile sexu tota terra pertineat« non improbatur, quum imprimis postremo
foco aperte terra salica et tota terra eadem sint notione. —
Postquam igitur vidimus, praecipuum masculorum jus succedendi in Salica lege ad terras,
,n Ripuaria ad mobilem et immobilem hereditatem aviaticam pertinere, restat, ut demonstremus,
7 ) Eccard p. 107.— Beyer 1. c. II, 1865: »Geschichtliche Übersicht von Eltester« p. XCIX — Günther*
thxlex Diplomaticus Rheno-Mosellaiiüs 1822, I, p. 80 not 7. Waitz : Däs alte Recht p. 118. cfr. Lacomblet Urkunden
•^Geschichte des Niederrheins 1840 •!, n. 88 p. 49.pag. 163. Günther 1. c. I, n. 23. p. 80, n. 33, p. 97, n . 44, p. m.
^EYer II. n. 21, p. 9, ceter.
*) Eccard p. 107. Griesinger X, p. 77 sqq. Pardessus p. 713. sq.
9 ) cfr. Marculf Append, n. 49. (Roziere CXXXV.)
1 ö ) Dum formula statuit: »de' terra paterna sorores cum fratribus portionem non habeant« lex Salica iisdem
'nbis nsa: »de terra vero .Salica in muliere nulla portio pertinet.«
n ) Waitz 1. c. 120. Warnkönig 1. c. p. 23.