Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1874 (Band XXI.)

-{0 
hereditario jure defunctus sibi perceperat, reliquae hereditati opponit. Qüum autem verba titulis eitatis 
superscripta sine dubio non ad partem sed ad totum titulum referenda sint, verbo alodis non tarn 
hereditas aviatica, quam omnia a defuncto relicta bona significantur. Eandem verbo notionem in 
Salica et Thuringorum legibus inesse, si has leges Ripuariae satis congruas esse memineris, facile 
mihi concedes. — 
Quum igitur Francorum et Thuringorum eae leges, quae de successione hereditaria agunt, 
illas tantum res, quarum defunctus dominium habuerat, respiciant, primum de Thuringorum 
lege videamus, qua quidem manifestatur , terrain non in modum reliquae defuncti alodis ad 
utriusque sexus consanguineos, sed ad agnatos masculos per virilem sexum cum defuncto conjunctos 
transisse. Talis enim est indoles horum legis VI verborum: »i Hereditatem defuncti filius non filia 
suscipiat. Si filium non habuit, qui defunctus est, ad filiam pecunia et mancipia, terra vero ad 
pröximum paternae generationis consanguineum pertineat« ibid. 6. »Mater moriens filio terrain 
mancipia pecuniam dimittat filia vero spolia colli sqq. 7. Si nec filium nec filiam habuerit . . . • 
sorori pecuniam et mancipia, proximo vero paterni generis terrain relinquat.« Masculis agnatis 
defuncti deficientibus feminae quoque ad terrae hereditatem admittuntur ita, ut tum prima filia in 
omnem patris et matris hereditatem succedat, quod lege ita exprimitur: 1. c. 8 »Usque ad quintain 
generationem paterna generatio succedat. Post quintam autem filia ex toto sive de patris sive de 
matris parte in haereditatem succedat et tune demum hereditas ad fusum a lancea transeat. 
Mirum videtur, tantopere hanc legem a ceteris Germanorum legibus differre, ut feminas tenae heie- 
ditate fere omnino excludat, cujus rei optimam causam Zoepflius 1. c. Ill p. 224 lepetiit, aibi- 
tratus, hunc locum de nobiliuni hereditate praecipue agere, quod cum iis, quae de Ihuringorum 
veste bellica ad heredes transeunte in § 5 hujus disquisitionis exposui, maxime congruit. Ut enim 
vestem bellicam ita etiam magis terras in familia agnatorum conservare plurimum nobilium inteiesse 
necesse erat. — 
Ouodsi ad Francorum leges animos advertimus, incertiora et dubiosiora de terrae here 
ditate constituta esse invenimus, quare fieri potuit, ut per saecula praeclarissimi scriptores de his 
vehementer discreparent. Loci autem haec verba faciunt: 1. Sal. Pact. FIX, 5: »De terra vero 
nulla in muliere hereditas, sed ad virilem sexum, qui fratres fuerint, tota terra pertineat.« 1. Rip- 
LVI, 4: »Sed cum virilis sexus exstiterit, femina in hereditatem aviaticam non succedat.« In 
duas enim principales partes ii, qui de his locis scripserunt, digressi sunt, quorum alteri, Prancorum 
legibus ut Thuringorum agnatos teminis omnino exclusis, in terrae hereditatem solos successisse, 
alteri feminas masculis ejusdem gradus postpositas, remotioris antelatas fuisse contenderunt. Utra 
sententia maxime cum verbis legum, aliisque monumentis, quae de Francorum terrae successione 
antiquissima nobis tradita sunt, congruat, priusquam inquiramus, placet, accuratius explorare, ad 
quaenam bona hoc masculorum praecipuum jus spectaverit. — 
Salicae autem legis antiquissimae editiones continent, ut feminae omni immobili hereditate 
a masculis excludantur. .Hoc enim verbis legis, quam supra citavi, manifestissime exprimitur; neque 
hactenus ulla dissensio inter scriptores. Graviores controversias, quum praecipuum jus masculorum 
in terrain salicam concludant, recentiores editiones praebent, quibus haec constituuntur: 1. Sab 
(Pardessus loi Salique texte 3 p. 111): »De terra vero Salica in muliere nulla portio pertinet. ■ ■ • 
(Texte 4. p. 153): »De terra vero Salica nulla in muliere hereditatis portio« et similiter in Texte 
5 (Emend) p. 318, MS. Heroldi p. 259. — Quid enim terra salica significat? Miro modo haec 
legis verba in aliis antiquioribus legibus et formulis Francorum rarissimo, in regurn capitularibu»
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.