38_
certe in defunctae filiae hereditatem vocata est, quum equidem non intelligam, cur alio jure in filif
alio in filiae bona mater successerit
Graviora discrimina in Langobardorum legibus invenimus, quae ab aliorum populorum con-
suetudine plane diversae de puellarum in casa tutoris remanentium hereditate hoc generale prae-
cipiunt, ut mundeburdus vel tutor in mundoaldae suae hereditatem succedat ita, ut jus tutoris initio
ad personam solam, tune ad res quoque pupillae pertineat 2 ). Cujus regulae unam exceptionem
admittunt. Lex 14 enim Liutprandi jubet: »Si sorores in casa patris remanserint aut ad maritum
ambulaverint succedant patri suo et matri suae .... Et si contegerit une ex iisdem sororibus.
mori tune et quae in capillo remanserint et quae ad maritum ambolaverint in omni portione
sororis suae defunctae quamvis puella mortua fuerit succedant.« Haec lex respondet aliis Liutprandi
legibus, quae sorores in fratrum quoque hereditates ante masculos collaterales vocant, sed dum
masculorum hereditate amitae quoque fratrem excludunt, ad puellarum hereditatem per successionem
acquirendam amitae omnino non admittuntur, quod ex lege 145 ejusdem regis videre licet, quae
haec verba facit: »Recolimus enim .... modo vero .... statuimus ut barbas ejus (feminae) in
cujus mundio fuit, ipse ei succedat in ejus portione nam amedanis ipsius de ejus portione nihil
percipiat, nisi tantum habeant, quantum si vivens fuisset ipsa neptis earum,« Etsi vero fratres vel
alii masculi collaterales a sororibus hereditate mundoaldae excluduntur, tarnen partem hereditatis
defunctae nomine mundii obtinent ex lege 14 ejusdem regis, quae pergit: »Parentes autem propin-
qui aut mundoald earum tantum mundium earum suscipiant nam de rebus ejus aliut nihil percipiant.«
Hane mirabilem et singulärem consuetudinem alio modo explicare non possum, nisi legem tutori
pro eo quod mundoaldam in villa sua receperat victumque praebuerat, quandam restitutionem
praestare voluisse.
Superest, ut de illa Francorum Chamavorum lege verba faciam, quae filiis exclusis, filiam
in maternam hereditatem his verbis vocat: 1. Franc. Cham. (Gaupp.) XLII: Si quis Francus homo
habuerit filios duos, hereditatem suam de sylva et de terra eis dimittat et de peculio et de man-
cipiis. De materna hereditate similiter in filiam veniat.« Beselerus haesitat, Gauppius et
Zoepflius pro certo contenduntq, hoc loco verbo »materna hereditas« id, quod »gerade« lingua
vernacula Germani vocabant, significari, quum aliter haec lex nimis Francorum aliorumque popu
lorum Germanicorum jure hereditario abhorreat. Zöpflius eo hanc sententiam probari profert,
quod lex fere eadem, quae Thuringorum, verba contineat, qua ex re intelligendum esse, Francis
Chamavis in animo fuisse magis magisque feminarum jus succedendi coercere. Cui respondeo, me
frustra concinnitatem verborum quaesivisse, quum Thuringorum lege materna hereditas inter filios
et Alias dividatur, Francorum Chamavorum filiae soli obtingat. Quum plurimum Francorum locus
cum eo Thuringorum aliquam similitudinem praebuisset, si in principio legis pro: »si Francus homo«
positum esset: »si mater habuerit . . . .« quod Zöpflius opinatus esse mihi videtur 4 ). Fotius igitur,
si libere de hoc loco cogitamus, intelligendum est, verbo »similiter expressum esse, ut filia aeque
ac filius in terrain, mancipia, pecuniam patris, in terrain, mancipia, pecuniam matris succederet.
lantum igitur abest, ut concedam, Francos Chamavos hereditarium jus feminarum quum plurimum
coercere voluisse, ut contendam, hanc legem eo consilio scriptam esse, ut in alodis successione
*) Gaupp 1. Angl. p. 342.
*) 1. Liutpr, 145. et 14.
3 ) «tr. Beseler: Erbverträge II, 2 p. 266. Gaupp lex Francorum Chamav. 1855 P 81. Zöpfe 1. c. III p. 224.