37
Eastern, regulas lex Angliorum et Werinorum statu ere mihi videtur, quae filiabus in orna
ments et vestimenta materna vocatis, pergit VI, 7: »Si nec filium nec filiam habuerit, sororem vero
•habuerit, sorori pecuniam et mancipia proximo vero paterni generis terrain relinquat.« Miratus est
Gauppius, quod hoc loco nihil de ornamentis et vestimentis expressim statuitur itaque opinatur,
m descendentium tantum ordine naturam eorum respectam, in collateralium autem emortuam cum-
que reliqui.s bonis permixtain esse ') Res autem facillime explicatur. Quum enim lege id ageretur, ut
feminae, quae optime iis uti potuerunt, ante masculos ornamenta acciperent, ubi masculi in reliquam
mobilem defunctae hereditatem succedebant, necesse erat, ornamenta ex reliqua hereditate excipere.
Ubi vero feminae in pecuniam et mancipia id est in omnem mobilem hereditatem succedebant, eo
J pso patuit, easdem quoque ornamenta sibi recipisse, quamobrem ornamenta praedicare omissum
e st. Itaque apud I huringos quoque soror et mater ante masculos in ornamenta succedebant, quibus
deficientibus cum aliis mobilibus rebus ornamenta et vestimenta quoque proximi paterni generis
obtinebant.
§ 8.
QUOMODO IN RELIQUA FEMINARUM BONA MASCULI SUCCESSERINT.
Plurimarum barbarorum legum in jure hereditario nihil interest, utrum masculus an femina
hereditatem reliquerit, sed iisdem regulis successionem in defunctae, iisdem in defuncti hereditatem
ordinant. Quae ratio aut ut apud Saxones, quorum lege VII, 1 praecipitur: »Pater aut mater
defuncti filio non filiae hereditatem relinquant« expressis verbis sancitur, aut apud alios populos ex
e °> quod peculiarium regularum ad feminarum hereditatem spectantium mentionem non faciunt facile
cognoscitur. Ita exempli gratia h ranci Salici, Ripuarii, Alamanni, Burgundiones, Bajuvarii plerumque
decreverunt: »Si quis filium dereliquerit« et similiter, qua in re nemo dubitabit verbo »quis« tam
masculum quam feminam comprehendere. Aliam rationem Thuringi, Langobardi nec non Franci
Chamavi secuti sunt, inter quos Thuringi hoc uno successionem in masculi et feminae hereditatem
distinguunt, quod filius non ut patris, ita etiam matris totam hereditatem percipit, sed ornamenta
et vestimenta muliebria, quae mater viva possederat, ad filiam nullo filiorum consortio deferuntur,
qua de re modo accuratius scripsi. Quod autem ad alios masculos parentes defunctae attinet, here
ditate mobili matris aeque ac patris a filia, sorore, matre defunctae excluduntur. Quod quamquam
ln lege ilia Thuringorum de filia et matre in res mobiles defunctae succedentibus nihil expressim
eonimemoratur, ex tenore legis facile mea quidem sententia cognoscitur. Liceat mihi hoc loco
haec verba legis VI,6 iterare: »Mater moriens filio terrain mancipia pecuniam dimittat, filiae vero
s polia colli . . . vel quidquid ornamenti proprii videbatur habuisse. 7, Si nec filium nec filiam
habuerit, sororem vero habuerit, sorori pecuniam et mancipia, proximo vero paterni generis terrain
T elinquat.« E verbis »Si nec filium nec filiam habuerit« manifestissimeapparet, sororem tunc demum
Mobilem defunctae hereditatem obtinuisse, si filia defunctae defuerat, qua ex re concludere licet,
filiam ipsam filio deficiente ante sororem in pecuniam et mancipia matris successisse. Mater autem
! ) cfr. Gaupp, 1. Angl. p. 342 et ejusdem Jcti: Germanistische Abhandlungen p. 75.