36
successionem hereditariam admittitur 2C ), repugnaveris. Quibus ex verbis satis perspicuum existimo,
tantum abesse, ut amita et matertera quasi avi parentelam repraesentent, ut fratrem, remotioribus
masculis collateralibus exclusis, in mobilis hereditatis successione excipiant, post eas autem fratris
filii ceterique masculi secundum ordinem succedant.
Restat Frisionum lex, quae utrum masculos et feminas ejusdem gradus simul, an masculos
ante feminas ad successionem vocaverit, propter legis inopiam in medio relinquam 2 ‘).
2. De sexu virili in feminarum hereditatem succedente.
Femina hereditate relinquere potest primum vestes et ornamenta muliebria deinde vero reliquas
res mobiles, pecuniam, mancipia cetera. Quum autem utraque bona diverso modo successonbus
deferantur, primum agamus in
§ 7-
DE IN ORNAMENTA ET VEST IMENT A MULIEBRIA SUCCESSIONE.
Verba legum, quae de his rebus statuerunt, haec sunt: 1. Thur, VI, 6. »Mater moriens
filiis terram mancipia pecuniam dimittat, filiae vero spolia colli id est murenas, muscas
monilia inaures, vestes, armillas vel quidquid ornamenti proprii videtur habuisse«, 1. Burg XIV, 6
»Si autem illa (puella, quae se deo devoverit) unum tantum habuerit fratrem non medietatem sed
tertiam consequatur ea scilicet conditione, ut post obitum illius, quae femina et sanctimonalis est,
quidquid in usumfructum de paternis rebus percepit ad proximiores parentes pertineat, nihil illa
exinde alienandi potestatem habitura, nisi forsitan, quod ex matris bonis id est in recellolis vel
ornamentis aut ex suo potuerit labore conquirere,« et ibid LI, 3, »Ornamenta quoque et vestimenta
matronalia ad filias absque ullo fratris fratrumque consortio pertinebunt.« »Ornamenta et vestimenta
muliebria«, quae in recentioribus fontibus verbo »Niftelgerade« comprehenduntur, ex omnibus its
rebus cönstitisse, quibus ad usum feminarum aptissimis filii non facile uterentui, ipsis legibus citatis
docetur, ubi ornamentis reliquae masculis quoque utiles res mobiles, pecunia, mancipia opponuntm-
Prima autem filia ut apud Burgundiones, ita apud Thuringos in haue matris facultatem
succedit. Si filia non exstiterit apud Burgundiones quidem expressis verbis soror defunctae vocatui,
quod ex his legis LI, 5 verbis videre licet: »Quodsi nec nupta puella sorores habens de hac lucc
transient suamque per scripturam aut coram testibus non vulgaverit voluntatem , portio ejus ad
sorores suas, remota, ut dictum est fratrum communione pertineat.« Hunc enim locum de orna
mentis agere et ex eo cognoscitur, quod nec nupta puella, fratribus existentibus, nihil nisi orna
menta muliebria ex patris matrisve hereditate ceperat, et quod verbis »ut dictum est« tertia ejusdem
tituli paragraphus denotatur, ubi constitutum est, ut ornamenta »absque ullo fratris consortio« filiae
perciperent. Filiabus autem et sororibus deficientibus, ut masculi agnati succedant paragrapho sexta
l C ojs citatae sancitur his verbis: »Verum si defuncta non habuerit puella germanam et de rebus
suis non evidenter observanda decreverit, fratres sui heredes succedant.«. — .
26 ) 1. Sal Novell. 167, et Pertz Mon Leg. I, p. 191.
27 ) 1. Fris (Gaupp) XIX, 2. ■—