35
hereditatis filii et filiae. simul succedere potuerunt, nisi in mobilem, quum de immobili hereditate
balicae legis expressis verbis statuatur, ut filii filias excludant? — Similiter Anglo-Saxones antiquitus
filios et filias simul ad successionem vocavisse videntur. Nam legibus Guillelmi primi c. 54 et
Cnuti magni c. 70 -°) apparet, apud Anglo-Saxones nullum inter filios et filias discrimen in jure
hereditario antiquissimo factum esse. Quod Henrici primi Anglo - Saxonum regis de successione
'eges attinet 21 ), omnino Ripuariae legi congruunt itaque hoc loco mittendae mihi videntur.
Quum igitur apud hos populos omnes liberi simul ad mobilem hereditatem perveniant, non
dubitandum est, quin aeque omnes nepotes et neptes, a filio vel a filia defuncti descendentes in
avi hereditatem simul successerint, quod ex Childeberti decretione modo citata perspicuum est.
Atque ut descendentes, ita ascendentium pater et mater, collateralium frater et soror simul
ab successionem vocantur 22 ). Aliter vero res se habet de remotioribus masculis, qui materteris
amitis, quae singularibus de causis in prooemio hujus disquisitionis expositis statirn post fratres
et sorores succedunt, postponuntur 2S ). Hane sententiam praecipue Pardessus aliique scriptores
nu Perrime vituperaverunt, opinantes, in Salica et Ripuaria legibus amitas et materteras una cum
Patruis et avunculis in mobilem hereditatem . successisse 24 ). Cui opponere quamquam satis est, ex
fontium manifestis verbis nullam simultaneam patruorum et amitarum successionem cognosci posse,
tarnen alia, quae Pardessi sententiam impugnent, afiferre mihi liceat. Quod enim Pardessus
'heit, amitas et materteras his locis nominatas una et masculorum ejusdem gradus jus indicare, non
mtelligitur, cur non item in iisdem legibus soror vel mater sola heres nominata sit. Ubi enim
alioquin masculi et feminae ejusdem gradus simul succedere debent, semper masculorum et
feminarum succedentium mentio fit. Adde, quod Gauppii et Pardessi sententia parentelarem,
° r dinem, quem Gauppius apud Gennanos exstitisse alio loco fatetur 25 ), vehementer im-
Pugnat. Si enim patruos vel avunculos verbis amitae et materterae amplecti velis, quoniam amita
H matertera post fratrem ad successionem vocantur, tibi condudendum est, fratris filios , quos lex
«ullo loco succedentes nominat, a patruo hereditate exclüsos fuisse, nisi forte in eo quoque Gaup-
P 1 u m secutus sis, quod contendit, verbo fratris etiam omnes eos significari, qui a fratre descendunt.
autem ob earn causam perversissimum est, quod eodem jure verbo sororis omnes ejusdem
descendentes amplectaris, sororis autem filios in avunculi res succedere non potuisse jam prius
denionstravi. Porro si Gauppii sententia laudata patruum avunculumque una cum amita mater-
d-raque ad hereditatem voces, contra ilium legis Salicae locum, ex quo paternum tantum genus ad
'•detur, (1. c. X p. 350) qui quum putet, de terra a defuncto relicta hic agi, persuasum habet, vocis »Tel« exclusivam vim
esse , itaque nepotes ex filio tantum cum patruis in locum patris praemortui successisse, nepotes vero ex filia ab avunculis
e *clusos esse ita y ut primi succederent filii et nepotes.ex filio defuncti, deinde filiae et nepotes ex filia ejusdem. Cui respondendum
est, legi,
si haec voluisset, non fuisse statuendum: »cum avunculis et amitas« sed : cum patruis et materteris, nam ipsis legis
' ertus significatur, invicem nepotes ex filia cum avunculis suis id est cum filiis avi et nepotes ex filio cum amitis suis, filiabus
defuncti, succedere. Praeterea vero hic locus minime ad terrae successionem spectat, sed expressim edicitur: »nepotes .... sic
nirent in hereditatem, tan quam si pater aut mater vivi fuissent,« quibus ex verbis cognoscitur, nepotem ex filia
em atque filiam ipsarn, si viva fuisset, ex avi hereditate percipere, id est mobilem hereditatem.
20 ) Schmid 1. c. p. 343 et p. 309.
i! ) Leg IIenric I, c. 70. § 20. (Schmid p. 472 sq.)
T ‘) Pact. 1. Sal LTX, 2. 1. Rihjar LVI, 2.
'**) b Sai -- ibid., 3. 1. Rip LVI, 3. 1. Henr. prim I, c. 70. §19. cfr. Waitz: Das alte Recht p. 1 io.Schrotjder
’ c - P- 114- '
2 V cfr' Pardessus p. 703. Gaupp lex Anglior, p. 354. Zöpfi. III, p. 227 not 1 a sq.
cfr. Gaupp 1. c. p. 348.
5*