34
Atque haec quidem de iis, qui filias post filios ad successionem vocant, a quibus omnino
Franc] et Anglo-Saxones abhorrere mihi videntur. Qui populi, quum maxime feminis indulgerent
et in immobilibus rebus praecipue domus vel familiae opulentiam positam esse putarent, in descen-
dentium ordine masculos et feminas simul ad mobilem hereditatem vocabant. Verba autem Fran
corum leg'um in hac re omnino inter se congruarum haec sunt: Pact. leg. Sal. (Merk) LIX,i. »Si
quis mortuus fuerit et filios non dimiserit, si mater sua superfuerit ipsa in hereditatem succedat«
ef lex Ripuar. (Walter) LVI,i »Si quis absque liberis defunctus fuerit, si pater materque superstites
fuerint in hereditatem succedant. Primum autem constat, Salicae legis locum de mobili
hereditate tantum agere, quum terrae successio aliis et singularibus regulis ordinata sit, qua de re
postea disseram. Deinde vero facere non possum, quin verbo legis Salicae »filios« liberos signi-
ficari contendam. Quod rectum esse facile intelliges, si ad legem Ripuariam, quae expressis verbis
omnes liberos primos successores nominat, animum adverteris. Accedit quod in ipsa lege Salica
post filios mater, frater aut soror ad successionem perveniunt 15 ). Si enim fälii hoc loco masculi
tantum generis liberi defuncti essent, filia hereditate patris omnino exclusa fuisset, quum statim post
filios mater et proximi collaterales vocentur, quae certe indoles legis non fuit. Quae cum ita sint,
una quaestio restat, utrum omnes liberi simul an filii ante filias in mobilem hereditatem successerint.
Equidem non dubito eorum partes sequi, qui contendunt, omnes liberos, nullo sexuum discriminc,
simul ad mobilem hereditatem apud Salicos et Ripuarios Francos pervenisse 16 ). Qua in re prima
ipsa Ripuariorum lege, Salicae maxime congrua, adjuvor, ubi in secunda paragrapho citati tituli
legimus: »Si pater materque non fuerint frater et soror succedant.« Quum igitur hoc löco pater
et mater, soror et frater simul defuncti hereditatem capiant, quis est qui dubitet, quin aeque filius
et filia successerint? Ex hoc vero Ripuariorum legis consilio recte concluseris, idem Salicam
legem ponere voluisse. Nec satis.
In Marculfi monachi formula quadam l7 ) Francus homo , propriis filiis existentibus, nepotes
ex filia praemortua heredes ex ea parte suae facilitates instituit, quam ilia filia, si viva fuisset, here-
ditario jure obtinuisset, qua ex re sequitur filiam cum filiis in aliquam hereditatis partem vocatam
esse. — Cui rei Warnkoenigus 1. c. illud Chilperici edictum opposuit, ubi filius filiam terrae
hereditate excludit, unde cognoscendum esse existimat, apud Salicos Francos liberos utriusque sexus
non simul ad successionem pervenisse 18 ). Primum autem Warnkoenigus omisit. in hoc edicto
de terrae sola successione agi, in terrain vero secundum ipsam legem Salicam sexum virilem prae
femineo vocari, deinde alii Francorum regis edictum ad meam sententiam accedit. Childebcrtus
enim secundus, hrancorum rex simul nepotes cx filia et filio una cum avuneuiis et materteris in
praemortui parentis locum ad aviaticam hereditatem vocat, quod fieri omnino non potuisset, nisi
filiae in aliquam hereditatis partem una cum filiis successissent 19 ). In quam autem aliam partem
l5 ) Pact, leg Sal LIX, 2.
"') cfr. DkDEKIND 1. C. p. 35 not 6. PaRDESSUS p. 695 sq, SCHAEFFNER I. p. 298. SCHROEDER p. I13. /.öi’r !
III. p. 221, sq. Gierke I. p. /8. Contiariae sententiae sunt e. gr. Eccardus in: Leges Francorum Salicae et Ripuar.
1720 p. 106. E. Gans: Gas Erbrecht in weltgeschichtl. Entwicklung 1824—35. IV, p. 63. Warnkönig: Historische
Darstellung des französ. Erbrechts 1847, p. 20.
1T ) Marculf II, io. (Roziere CXXXII.)
1S ) Pertz Leg II p. IO , (capitula. 561—584) sive 1. Sal (Merk) LXXVII, 3.
U ) 1‘r.Ri'z Leg I, p. 9: Childeberti II regis decretio (a. 596): »1. Jta Deo propitiante, Antonaco Kalendas Marcias
anno vieesimo regni nostri convenit, ut nepotes ex filio vel ex filia aviaticas res cum avuneuiis vel amitas sic venirent in
hereditatem, tamquam si pater aut mater vivi fuissent.» Quem locum perversissime Griesingerus interpretatus esse inih*