Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1874 (Band XXI.)

plane exclusas esse. Apud Burgundiones nepos ex filio tres partes aviaticae hereditatis obtinet 
da, ut filia defuncti in quartam tantum succedat B ): Itaque, quamquam aliorum populorum leges 
filias post filios ad successionem vocantes nihil de hoc praecipuo nepotum jure commemorant, tarnen 
non audacius statuerim, hoc jus omnibus illis populis commune fuisse ita, ut voce filiorum, quos 
°mnes primos vocant, etiam filiorum masculi descendentes continerentur. — 
Sequitur, ut transeamus ad disquirendum, quo ordine nepötes et neptes inter se successerint. 
Neque quisquam dubitabit, quin nepotes ex filio aeque filiae defuncti, atque cum neptibus ex filio, 
tum etiam omnibus descendentibus ex filia antepositi fuerint in successione. Ita apud Langobardos 
fh'imoaldus, ut modo vidimus, ita Burgundiones constituerunt. Atque haec quidem satis. 
Nunc vero de ascendentibus videamus, quos ante jam accuratius exposui initio apud Ger- 
manos ob eam causam in filiorum hereditatem succedere non potuisse, quod filii in patris familia 
a c domo viventes plerumque non habuissent, quid patri relinquerent. Ubi vero in illis legibus, de 
quibus nunc agimus, patres in ordine succedendi nominantur, matribus omnino anteferuntur, quod 
Burgundionum exemplo clocetur 7 ). Ceterum in eorum populorum, qui patris hereditatem filiis primis 
fieferunt, legibus, si Thuringorum legem omittam, ubi collaterales masculi a matre mobili hereditate 
°mnino excluduntur 8 ), valde tantum circumciso hereditario jure mater fructa est. Nam primum in 
s °la Burgundionum lege matris succedentis mentio fit, deinde vero ne in hac quidem dominium 
hereditatis filii obtinet, sed usufructu, proximis defuncti parentibus dominis, contenta est, quo sine 
dubio cavetur, ne hereditas extra defuncti familiam eat. Quod postea eo commutatum est, ut 
utater et proximi parentes aequis partibus dominium hereditatis inter se dividerent !l ) 
Quum igitur viderimus, in descendentium et ascendentium ordine feminas a masculis exclusas 
fuisse lu ), restat, ut ostendamus, in collateralium ordine masculis feminas antecessis.se. Quum autem 
Saxonum, Alamannorum, Bajuvariorum leges de collateralium successione nihil contineant, satis esse 
uxistimo, apud Thuringos, Burgundiones, Langobardos haue consuetudinem valuisse, demonstrare. 
1 huringi autem lege Angl, et Wer. (Merk) VI,2 haec statuerunt: »Si autem nec filiam non habuit, 
soror ejus pecuniam et mancipia, terram proximus paternae generationis accipiat.« Frater igitur a 
sorore mobili hereditate excluditur. Idem Burgundiones de uni versa defuncti lacultate lege XIV, 2 
sanxerunt, ubi legimus: »Si forte defunctus nec filium nec filiam reliquerit ad sorores vel proximos 
Parentes hereditas redeat«. Voci »vel« hoc loco sensum exclusivum inesse itaque sorores ante 
Parentes proximos vocari, nescio an nemo infitias ire velit. Memorabilem progressum Langobardorum 
^ e ges demonstrant, ubi initio sorores vel etiam filiae defuncti una cum masculis collateralibus in 
hereditatem defuncti succedunt ita tarnen, ut filiae et sorores primum tertiam u ), deinde dimidiam 
üniversae hereditatis partem 1S ) obtineant. Postea vero tantopere feminis Langobardi favebant, ut 
n °n modo filiae et sorores, collateralibus masculis exclusis, ornneni defuncti hereditatem sibi vindi- 
carent la ), sed etiam amita, quae in mundio nepotis erat, propiori fratri in successione anteferretur u ). 
6 ) Burgund 1. 76, 2. 
7 ) 1. Burg 51, 2 et 78. 
s ) 1. Angl, et Werin VI, 3. 
9 ) 1. Burg 53, 1. 3. 
l “) Sola Burgundionum lege XIV, 5 excipitur, ut etiam filiis existentibus filiae ad patris hereditatem perveniant. 
v anctimonales enim filiae, quae Deo se devoverant, tertiam partem ejus terrae, quam sortis jure possessam pater reliquerat, filio 
'k-funeti dominct, usufructuario jure in dies vitae sibi percipiebant. 
") Roth AR edicti cap. 158. . 
la ) ibid. c. 160. 
I3 ) I.IUTPR' legis c. i. 
'■*) AhisTULPHI legis c. io.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.