Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1874 (Band XXI.)

ad successionem vocaverint, perquiramus, de iisdem populis in descendentium linea virili sexui 
faventibus nobis videndum est, 
Manifestissime filios primos in patris hereditatem vocantes Thuringorum, Saxonum, Bur- 
gundionum leges se exprimunt. Verba autem haec faciunt: 1. Thur. VI, i »Hereditatem defuncti 
filius non filia suscipiat.« 1. Sax. VII, i »Pater aut mater defuncti filio non filiae hereditatem re* 
linquant.« 1. Burg. XIV, I »Inter Burgundiones id volumus custodire, ut si quis filium non reliquerit, 
in loco filii filia in patris matrisve hereditate succedat.« Neque aliud e Langobardorum, Bajuvariorum, 
Alamannorum legibus cognoscitur. Langobardorum enim edictus statuit: (Roth. c. 158) »Si quis 
dereliquerit filiam et filium naturalem, unum aut plures et alios parentes proximos aut heredes 
aequaliter dividant substantiam defuncti, id est in tres partes . . . .« Qua lege, quamquam non 
expressis verbis praecipitur, ut filii ante filias ad successionem perveniant, tarnen elucet, quum 
parentes proximi, id est collaterales hoc loco succedentes commemorentur, de ejus hereditate agi, 
qui filios non reliquit legitimos. Ceterum, si legis verba comparaveris cum capite x 54 ejusdem edicti, 
ubi filiis naturalibus, si filii justi matrimonii supererant, minima tantum pars ex patris hereditate 
conceclitur, cognoscas necesse est, quoniam secundum legem 158 aequo jure cum filiis naturalibus 
succedunt filiae, filias quoque legitimis filiis postpositas fuisse. Quod omni dubio eximitur lege prima 
Liutprandi regis: » Si quis Langobardus sine filiis masculinis legitimis mortuus fuerit et filias 
dereliquerit ipsae ei in omnem hereditatem patris vel matris suae tanquam filii legitimi mascolini, 
hcredis succedant 4 j.« — . 
Defuncti hereditatem primum ad filios transiisse, ne in Alamannorum quidem lege, quae 
statuit: 1. Al. LVII: » Si autem duae sorores absque fratre relictae post mortem patris fuerint et 
ad ipsas hereditas paterna pertingat . . . .« desideramus, nam ex tenore verborum patet, heredi 
tatem ad filias pertingere non potuisse, si frater vivus fuisset. Eodem denique consilio lex Baju 
variorum XV, 9 praecipit: »Ut fratres hereditatem patris aequaliter dividant« et XV, 8 »Quodsi 
mater ad alias nuptias forte transient ea die usufructuariam portionem quam bonis mariti fuerat* 
consecuta, filii inter reliquas res paternas, qui ex eo nati sunt conjugio vindicabunt. Mater vero 
si habet proprias res .... egrediat, et si ibi filios nec filias generavit post mortem ejus omnia, quae 
de filiis suis detulit ad illos revertatur.« Atque haec quidem de filiis succedentibus. — 
Quodsi ad nepotes masculos ex filiis nos vertimus, nepotes quoque quamvis in secundo 
gradu a defuncto descendant, apud plerosque populos, ubi filius filiam successione excludit, filiae 
defuncti antecessisse invenimus, quod praecipue Saxonum lege VII,8 manifestatur, cujus verba haec 
sunt: »Qui filiam ac filium habuerit et filius uxore ducta filium genuerit et mortuus fuerit, haere- 
ditas patris ad filium filii id est ad nepotem non ad filiam pertineat«, Aeque Langobardi nepotibus 
ex filiis favisse videntur. Memineris, quaeso, illius edicti Grimoaldi regis 6 ), quo praecipitur, ut 
nepotes ex filio aequalem cum patruis suis in locum patris praemortui post mortem avi percipiant 
portionem aviaticae hereditatis, qua ex re sequitur, filias, quae non nisi filiis deficientibus ad 
hereditatem patris pervenirent quumque nepotes in filiorum locum succederent, a nepotibus ex filiis 
* 4 ) His verbis, quum sine dubio Rotharis ea lex abrogetur, quae filias in partem tantum hereditatis vocat, -satis mirarr 
non potui, quod Paulsenus 1. c. I. p. 69. contendit, hoc loco statui, ut feminae etiam ad fundos, in quos antea apud 
I»angobardos mortis causa succedere non potuerint, vocentur. Verum enim vero nullum ejusmodi discrimen mobilis et 
Immobilis hereditatis in Langobardorum jure hereditario invenitur, sed verba »tanquam filii in omnem hereditatem succedant* 
id unum significant, filias non modo ut antea in tertiam vel dimidiam partem, sed tanquam filios in omnem hereditatem, film 
non existentibus, succedere potuisse. 
5 ) Grimoaldi lex 5.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.