31
l 't postea, ita tum quoque homines ex humiliore genere nati certe plerumque carebant. Quod
r eliquos Germanorum populos attinet, veresimillimum est, ubi filii cum Aliabus simul in mobilem
hereditatem succederent, Alios ante Alias vestem bellicam sibi percepisse, ceterum vero Alias om-
nesquc feminas, quae succedere potuerunt, remotiores masculos eadem exclusisse.
§ 6-
DE MASCULIS IN RELIQUA MASCULORUM BONA SUCCEDENTIBUS.
Mirum primo aspectu videtur, plerosque Germanorum populos, quum intra artissimos ter-
ttiinos feminarum jus succedendi coerceant, simul feminas ipsas, quas ad successionem vocant, sive
descendunt a defuncto, sive ascendunt, vel e latere veniunt, quasi sexui femineo prae virili in
successione hereditaria favere voluerint, omnibus masculis collateralibus, etiam propinquioribus ante-
Ponere. Cujus rei haec praecipua causa est, quod in eorundem legibus masculi in descendentium
Auidem ordine feminas successione omnino excludunt. —- Vinculo enim inter consanguineos relaxato,
Gerrnani Studium in domo reifamiliaris retinendae ita remiserunt, ut iis praecipue feminis, quae
a b ipso defuncto descendebant, jus hereditarium concederent. Neque tarnen eo aequitatis progress!
sunt, ut in hac descendentium linea masculos et feminas simul ad successionem vocarent, sed filii
s °li ea ratione succedebant, ut Alias defuncti in villis suis reciperent et sustentarent 1 ).
Filiis deAcientibus Aliae vocabantur. Quodsi autem. unus ex Aliis, qui sorores habuerunt,
sine prole mortuus erat, quum injustum videretur, easdem feminas patris hereditate per Alios, fratris
Per fratres privari, sororibus absque fratrum consortio hereditas obtigit. Accedit alia causa Lango-
hardorum lege imprimis perspicua. In hac enim lege, ubi optime videre licet, quomodo jus femi-
■larum succedendi apud Germanos paullatim excultum sit, primum, quum nuptae puellae, faderphio
praecepto, haberent, unde viverent, eas tantum feminas, quae in mundio defuncti et caelibes
ni ansissent, jure hereditario successisse edicitur 2 ). Hoc vero cum ob eam causam factum est, ne
Pupilla tutore mortuo remotiorum parentum misericordiae committeretur, tum vero quod eadem
quasi ad dornurn ipsius defuncti pertinebat Quibus de causis pupilla, sive Alia, sive soror vel amita
defuncti erat, in tutoris domo et ante remotioris parentelae masculos parentes succedebat. Postea
>dem jus aequitatis causa nuptis quoque puellis concessum est”).
Ouae cum ita sint, priusquam, quinam populi in collateralium ordine feminas ante masculos
! ) cfr. Ahistülfhi regis leg. io. (Pertz Mon. Leg. IV. p. 1ySl. , Lewis in dissertatione citata p. 6. not. 21. contendit,
ex lege Rotharis i6i, ubilegimus: »Si fuerint filii legitimi et filii naturales et sorores tarn legitimas quam naturales, pro mundio
eo >'Um tollant legitimi filii partes duas naturales vero partein tertiam» perspicuum esse, filios filias alere debuisse, et »pro
toundio» id est propterea, quod sorores in mundio habuissent victimique dedissent, defunctae hereditatem sibi percepisse. Haee
s ententia falsa mihi videtur, quum lege citata non de hereditatis feminarum successione, sed de ipso mundio, id est pretio
'-•iiUonis accipiendo statuatur. Verba »pro mundio« hoc loco idem significant atque: mundii, quod lege 162 comprobatur, ubi
ülvenimus >>.... tollant filii legitimi fratres pro compositions illius partes duas«. Aeque enim »pro compositione« loco
’’compositionis« positum est. Conferas praeterea § 4. not. 3.
2 ) 1. Roth 181. »Si pater filiam suam aut fratres sororem legitimam alii ad maritum dederit, in hoc sibi sit
tontempta de patris vel matris substantia, quantum ei pater aut frater in diae traditionis nuptiarum dederit et amplius non
re qui ra t«, Quibuscum verbis conipone ejusdem regis leges 158 et 160, ubi elucet de nondum nuptis puellis agi.
8 ) Liutprandi c. 3.