29
II.
QUOMODO JUS MASCULORUM SUCCEDENDI
FEMINIS ADHIBITIS MUTATUM SIT.
Ouodsi quaerimus, quid feminarum ad successionem hereditariam admissio valuerit in
masculorum jure mutando, nobis antiquissimas Germanorum leges perspicientibus primum occurrit,
masculos non in omnium bonorum successione aequaliter a feminis obtrectatum esse, cujus rei causa
ex juris Germanici ilia ratione, diversas res secundum qualitatem et indolem inter se distinguendi
rcpetenda est. Notum enim est 1 ), Germanos a Romanis cum aliis tum eo discrepuisse, quod omnen
rem non materiem sine ulla specie, qua ad suum quisque arbitrium et finem uti possit, sed instru-
mentum esse, aliquid certi ac defmiti spectans, arbitrarentur ita, ut non omnes numini personae
summissae res aequales essent, sed qualitate, quam saeculorum usus iis attribuerat, inter se differrent.
Quum vero Germani singulas res, quae idem spectabant, una complecterentur, quam qui
Possidebat, singularia et propria jura in ilia inhaerentia simul acquisivit, resfamiliaris cujusque liberi
universa ex pluribus separatis et per eundem possessorem tantum conjunctis partibus composita
erat, quod in jure hereditario maximi fuit momenti. Nam si possessor, qui vivus omnes partes
reifamiliaris conjunctas habuerat, mortuus erat, partes ita sejungebantur, ut singulae, prout qualitas
earum erat, diverso jure ad diversos successores transirent. Haec distinctio bonorum jam antiquitus
imprimis inter mobilia et immobilia facta est. —
Ouum enim res mobiles aptissimae sint, quae usu singulorum consumantur et inter se
'Commutentur, terrae autcm stabilitate singulos homines superantes multis aeternum fontem victus
et nutrimenti praebere videantur, factum est, ut Germani, quos antiquitus familiae robori ac potentiae
studuisse notum est, praecipue immobiles res colerent, multas familiae acquirere, acquisitas in
faniilia retinere studerent. Itaque feminae, quippe quae in matrimonia ductae ad alias domus tran
sirent, apud plerosque populos in immobili hereditate imprimis masculis postponebantur, mobilem
autem una cum masculis sibi percipiebant. Nam licet apud omnes fere populos filiae a filiis omni
hereditate excluderentur, tarnen revera, si nubebant, jam partem mobilis paternae hereditatis nomine
heredae, faderphii obtinebant, quod Langobardorum 2 ) aliorumque populorum legibus manifestatur.
Ouae cum ita sint, non ineptum mihi videtur duas partes hujus disquisitionis statuere,,
quarum altera de mobilium rerum, altera de terrarum successione agat. Quum vero non omnes
Populi Germanici illius discriminis in jure hereditario quidem rationem habeant, sed quidam eodem
modo feminas in mobilem atque immobilem hereditatem vocent, horum in ea parte, quae de mo-
hilis hereditatis successione agit, mentionem fecisse satis habebo.
Ut igitur omittamus immobilia, de quibus postea agendum, mobiles res ipsas optime in eas,
quae a masculis et quae a feminis hereditate relinquebantur, partiemur. Masculorum autem imprimis
du© genera rerum mobilium discernenda mihi videntur, vestis bellica et reliquae res mobiles, de
quibus nunc videamus.
•) cfr. quid Gierkk de hac re uberius disseruerit 1. c. II. p. 65. sqq.
3 ) cfr. 1. Lang. Roth. c. 181. 1. Borg. LXXXVI, r.