1 ' ‘f )l \ :
nantur autem litigantes barbas, jiepos, consobrinus vel, qui ex iis originem ducunt; avunculum
desideramus. Quod consobrinum attinet, quem in bis duobus locis invenimus, quisquam dixerit,
eum, tanquam filiutn avunculi, non agnatum sed cognatum esse. Sed antiquiore tempore conso
brini non modo ex materno, sed etiam ex paterno genere veniunt, quod Francorum regis Chil-
perici II Charta quadam 6 ) comprobatur, ubi Chlodoveus III et Childebertus III, reges Francorum,
consobrini Chilperici II nominantur. Sunt autem patrueles, quum per masculos a Chlodoveo II in
tertio genuculo descendant. Quum igitur verbo, »consobrini« et patruorum et avunculorum filii
contineantur, quaeritur, quem consobrinum leges Rotharis nominare voluerint. Alteruter enim sine
dubio verbis: »quicunque ex proximis de consobrino« tantum denotatur. Neque dubitaveris,
opinor, quum reliqui nominati omnes ex paterno genere veniant, consobrinum quoque inter agnatos
numerare. Qua re sententia mea probabilis videtur, masculos quoque apud Langobardos agnatis
tantum hereditatem detulisse. —
Postremo non omittendum est, quod formula quaedam legi 153 Rotharis addita paternos
et maternos propinquos simul ad hereditatis successionem vocare videtur, quum in sfatuendo gradu
cognationis generis, ex quo propinqui, qui nominantur, veniunt, nullam rationem habeat 7 ). Hane
vero formulam recentiore demum tempore conscriptam in quaestione nostra momenti esse concedere
non possum, praesertim quum jam in antiquissimis commentariis de lege illa Rotharis in dubium
vocatum sit, utrum duo genera maternum et paternum simul successerint, necne 8 ). Accedit, quod
Albertus quoque in commentatione de Langobardorum legibus commemorat, agnatos, non cognatos in
Iateris successione vocatos esse 9 ). Nec denique nullum argumentum meae opinionis est, quod nullo
Langobardorum legis loco matrem successisse invenimus, quum eluceat, certe ante alios maternos
consanguineos, si successissent, matrem vocatam esse. Quibus de causis non dubitandum esse puto,
quin apud Langobardos paternum tantum genus jure hereditario successerit 10 ).
Ländern vim Saxonum lex habere mihi videtur, quae in modum juris Langobardorum
maternos consanguineos mundio feminarum excludit, quod quidem e verbis legis VII, 2: » Qui
mortuus viduam reliquerit, tutelam ejus filius, quem ex alia uxore habuit, accipiat. Si is forte defuerit,
qui frater id est defuncti, si frater defuerit, proximus paterni generis ejus consanguineus« et ejusdem
tituli § 7: »Si autem filium habens nupserit, filiamque genuerit tutela filiae non ad filium prius
genitum« (scilicet quoniam maternus cognatus est) »sed ad fratrem patris vel ad proximum ejus
pertineat» luculenter apparet. Qua ex re concludere possumus, apud hunc populum hereditario quoque
jure cognatos caruisse.
Quod in Langobardorum et Saxonum legibus conjectura tantum consequi poteramus, Bur-
gundionum legis his expressis verbis docetur: LIII, 1. »Licet emissa jam pridem fuerit lege consti
tutum ut si dcfuncto patre, intestatus obiisset filius ac si mater ejus rebus superfuisset humanis,
substantiam filii ita cunctis vitae suae temporibus possederit post transitum ejus universa, de quibus
loquimur, propinqui ejusdem pueri ex paterno genere venientes acciperent. , . . « —
Difficilius e Francorum legibus probatur, paternum genus solum successisse. Nam etsi Carol!
6 ) Pertz. Mon. Diplom. I. 11. 8r. p. 72.
) Form, ad leg. Roth 153- »Avus meus et avus suus fuerunt fratres et fuerunt secundo gradu, pater meus et mater
sua in tertio, ego et ille in quarto«.
8 ) (Pertz Mon Leg. IV. p. 318 sq.) Traotatus de successione §§ 12 et 14. — Contrarium invenimus in (Pertz I. c.
p. 605 sq.) additionis septimae §. 13.
*) Anschütz 1. c. p. 103.
’“) Quam sententiam ZoepfuüS 1. c. p. 42 not 2. laudat.