Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1874 (Band XXI.)

25 
Quodsi ad ipsos fontes perquirendos nos vertimus, primum Langobardorum legibus non 
quidem in hereditaria successione manifestis verbis hoc jus praecipuum agnatorum comprobari 
videmus, sed tarnen ex iis legibus, quae de mundii successione agunt, agnatos solos ad hereditariam 
successionem vocatos esse, concludere possumus. Apud Langobardos enim iisdem regulis mundii 
atque hereditatis successionem ordinatam fuisse, jam ex eo manifestissime elucet, quod non, ut apud 
alios Germanorum populos, proximus quisque natu maximus, id est mundoaldus, in mundium vel 
pretium emtionis pupillae vocabatur, sed omnes, qui proximo gradu mundoaldae erant agnati, 
dummodo sui juris essent, tanquam hereditatem pretium inter se dividebant 3 * ) Quin etiam eosdem 
in mundium, eosdem in hereditatem feminarum successisse, omni dubio caret'). Constituerunt enim 
reges Langobardorum: ed Rothar. cap. CCI: »Etsi filios de ipsa muliere habuerit legitimos habeant 
filii morgincap et faderphium suae matris: et si filios de ipsa non habuerit, revertatur ipsa facultas 
ad parentes, qui earn ad maritum tradiderunt« et lex Liutpr. 145: »Modo vero, quia intentio exorta 
est inter fratres et sorores de nepte, quae in capillo mortua fuerat altercationem ponentes, quis ei 
succedere deberet, statuimus, ut barbas ejus, in cujus mundio fuit ipse ei succedat in ejus portione« 
denique ibid. 1. 14: »Si autem contegerit ilia mori, quae jam nupta tradita est, tunc file ci succedat, 
qui earn per mundium suam fecit.« — Quae cum ita sint et in omni Langobardorum edicto ad 
mundium pater, frater, patruus vel, ut lex ait, barbas tantum vocentur, neque ullo loco avunculi vel 
alii cognati mundium obtinentis mentio fiat, certo affirmandum est, illos mundio plane exclusos 
fuisse. Qua ex re sequitur, eos etiam in hereditatem feminarum succedere non potuisse. Atque 
liaec quidem de feminarum hereditate. Neque ad sententiam, ne masculis quidem cognatos hereditario 
jure successisse, comprobandam omnes loci desunt. Primum enim in Rotharis 163 lege invenimus: 
»Si quis in morte parentis sui insidiatus fuerit, id est, si frater in morte fratris sui aut barbani, 
quod est patruus, seu consobrini insidiatus fuerit, et ille cui insidiatus fuerit, filium non reliquerit, 
non sit ille heres, de cujus anima tractavit, sed alii parentes proximi . . . .« Neminem fugit, hanc 
legem hoc unum cavere, ne is, qui propinquo insidiatus fuerit, in ejusdem hereditatem veniat. Patet 
igitur, illos propinquos legem nominarc tantum potuisse, qui homicidae vel insidiatori hereditatem 
revera relinquere poterant. Avunculus vero hoc loco omittitur, quamobrem veresimillimum videtur, 
homicidam ei succedere non potuisse, Alia Rotharis lex 164 praecipit: »Si quis ex parentibus id 
est barbanus, quod est patruus aut quicunque ex proximis de nepote aut consobrino doloso animo 
fiixerit, quod de adulterio natus sit: tunc ille cui crimen mittitur, quaerat sibi liberos homines 
sacramentales duodecim et praebeat sacramentum, quod filius legitimus sit et per legem res ipsae 
ad eum pertineant .« Facile intelligimus, hoc loco de successione hereditaria concertari. Quum 
enim filii ex adulterio nati secundum legem 5 6 ) patri succedere non possent, barbas aliive proximi, 
qui nominantur, hereditatem sibi percepissent, si probavissent, heredem defuncti ex adulterio natum 
esse. Iterum apparet, cum herede eos tantum litigavisse, qui defuncto succedere potuerunt. Nomi- 
3 ) 1. ROTH. CLXI.: »Si fuerint filii legitimi et naturales et sorores tam legitimas quam naturales pro mundio eorum 
tollant filii legitimi duas, naturales vero partem tertiam«. Contra apud Francos Salicos seniorem id est maximum tantum 
»atu reipum sibi percepisse e verbis legis XLIV, 5-7- videre licet, et aeque lex Angl.-Sax. regis Hlotharii §. 6. (Schmid 
P- *3-) statuit. 
<) Schroeukr. 1. c. p. 76, quidem contendit, apud Langobardos hereditatem mundoaldae non ut mundium omnes 
Proximi gradus agnatos, sed solum tutorem obtinuisse. Quod tempore Liutprandi commune jus fuisse concedo. Sed in Rotlmr. 
«‘tat. lege CCI. expressim omnes parentes, qui pretium emtionis mundoaldae acceperant, etiam ad hereditatis ejusdem succes 
sionem vocantur. 
6 ) 1. Liutpr. c. 32. 
4
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.