24
Qua ex re sequitur, Gauppium probare non potuisse, in antiquissimis juris Germanici
fontibus apud omnes populos in septimo genuculo Ultimos consanguineos inter se conjunctos fuisse.
§ 4-
DE PATERNAE GENERATION IS SUCCESSIONS.
Quum prioribus paragraphs ostenderimus, quo ordine et usque ad quem gradum in heredi-
tatem masculi successerint, superest, ut demonstremus, apud plerosque Germanicos populos non omnes
defuncti consanguineos, sed, ut legum verbis utar, eos tantum ad successionem vocatos esse, qui
ex paterno genere defuncti originem duxissent 1 ). —
Tempore, quo gens praecipue speciem foederis ad ineundas defendendasque inimicitias
praebuit et in vita ac jure publico tanti erat momenti, ut potentia atque auctoritas publica cujus-
que Germani ex robore et magnitudine gentis, cujus pars erat, cognosceretur, ratio naturae exegit,
ut quam plurimos consanguineos quisque sibi adjungeret. Quem finem ut assequerentur majores
nostri, quum agnatorum conjunctio, quamquam per se ipsa aptissima babebatur ad cujusque bona
ac vitam tuenda, tarnen non sufficeret, cognatos quoque artius inter se nexuerunt. Vel etiam, si
Tacito credas 2 ), fieri potuit, ut vinculum inter cognatos, quo diversae gentes continebantur, sanc-
tius artiusque, quam inter agnatos haberetur, quam obrem, quamvis antiquissimis temporibus
feminae res proprias neque in matrimonium conferre (scilicet exceptis vestimentis et ornamentis)
neque in ipso matrimonio acquirere possent, filioque igitur a patre tantum hereditas relinqueretur,
tarnen in ipsius filii hereditatem a patre acceptam propinqui ex materno et paterno genere venientes
aequo jure succedebant, quod Tacitus in »Germania cap. 20« his verbis tradit: »heredes tarnen
successoresque sUi cuique liberi et nullum testamentum. Si liberi non sunt proximi gradus in
possessione fratres, patrui avunculi. «■ Quae res mox mutata est.
Quum enim gens nisi in privato jure nihil valere inciperet, neque opus esset ampla cogna-
tione, quae cujusque hostes defenderet, fieri non potuit, quin Germani ut prius universae genti,
ita tunc propriae domui tantum prospicerent ea quidem ratione, ut bona, quae quasi ad domuni,
non ad singulos pertinere supra exposui, in domo retinere studerent itaque domus opulentiam
augerent. Quae domus ex agnatis, id est ex iis, qui per viros inter se erant connexi, composita
erat. Quum enim feminae in matrimonia ductae e paterna domo ad aliam transirent, omnes quoque
ex illis feminis descendentes non ad domum, cujus mater ante fuerat, sed sui patris pertinebant,
quamobrem in ilia matris paterna domo succedere non poterunt. Quae conjunctio agnatorum mox
ita praevalebat, ut etiam eo tempore, quo feminae ad hereditatem per successionem adquirendam
admissae sunt itaque liberis bona relinquere potuerunt, cognati vel materni generis proximi ne in
earn quidem partem hereditatis, quam a matre acceptam filius sine prole mortuus reliquerat,
succedere possent. Quod, cum injuste fieri postea existimaretur, eo perventum est, ut materni
consanguinei in maternam, paterni in paternam hereditatem succederent. —
') Parentes ex paterno genere agnatos esse, paullo inferius probabo.