Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1874 (Band XXI.)

a tque remotior habuisset, exstitisse omnino mihi negandum est. Quod ex aliorum populorum legibus 
Wodo probatum, e Thuringorum quoque lege, de qua agimus, videre licet, ubi, postquam de filio 
succedente expression statutum est, minime frater vel pater, quos Gauppius in artiore familia ponit, 
s, nguli et separati a ceteris propinquis masculis nominantur, sed omnes masculi eodem nomine 
Proximorum comprehenduntur. Neque in alia lege barbarorum artiorem inter masculos quandam 
lamiliam fuisse expressum invenimus. Itaque generationes apud omnes populos non modo ad 
remotiorem sed aeque ad artiorem consanguinitatem pertinere pro certo statuere licet. Quod con- 
cedere non dubitabis, si Thuringorum legis verba: Usque ad quintam generationem« et quae 
se quuntur usque ad finem inspexeris, quibus nihil aliud praecipitur, nisi ut filia, quinque generationibus 
m asculorum deficientibus, non jam terrae hereditate excludatur, sed in omnem matris et patris 
fecultatem succedat. Filia igitur hoc loco omnibus fis masculis opponitur, qui in quinque genera- 
honibus cum defuncto cognati, eam patris hereditate excludunt. Primus autem excludit filius defuncti. 
Qua ex re quum sequatur, filium defuncti generationibus, quas lex nominat, contineri, apparet,. 
a pud Anglios et Werinos quinta generatione consanguinitatem finitam esse. Nam nescio an nemo 
Griesingeri sententiam 8 ) sequatur, Thuringos, quamquam septem gradus cognationis numeravissent, 
tarnen quinque tantum masculorum generationes filiae in successione hereditaria antetulisse. Cujus 
re i causam probabilem Griesin ge rus afferre non potuit; neque esset, cur non sextae vel 
septimae generationis masculi, si Thuringi septem cognovissent, aeque ac quintae feminas terrae 
hereditate excluderent. Atque haec quidem de Thuringorum lege, quacum maxime Ripuariorum 
h-x congruit, quae haec verba facit: LVX3. »Si autem nec eos habuerit tune soror matris patrisque 
succedant. Et deinceps usque ad quintum genuculum, qui proximus fuerit, in hereditatem succedat«. 
Qua lege item Gauppii sententia improbatur. Quum enim hoc loco aviaticae quoque parentelae feminis 
hereditarium jus concedatur, Gauppio concludendum est, artiorem familiam apud Ripuarios de- 
hincti, patris, avi parentelas complexam esse. Quum autem lege quinque generationes vel genicula 
vocentur, Gauppius vero genicula idem esse atque parentelas et ad remotiorem tantum familiam referen 
dum contendat, non septima, sed octava parentela, si Gauppium sequeris, ultima ad successioriem 
Pervenit. Quam rem contra Gauppii ipsam sententiam, omnes populos Germanicos septem parentelas 
a d successionem vocavisse, dicere apparet. Sed ille ait: sorores patris matrisque hoc loco non 
urtioris sunt familiae, sed quasi, ut primum geniculum indicent, nominantur. Quod nimis ex voluntate 
et audacius contentum, minime e legis verbis intelligi, facile mihi concedas. Itaque probavisse me 
s Pero, Thuringos et Ripuarios quidem non septem, sed quinque gradus cognationis numeravisse. 
Quod ad legem Salicam attinet, nullo loco invenitur, inter quem consanguinitatis gradum jus here 
ditarium circumscriptum sit. De reipi autem successione legimus: (Merk) XLIV,u »Jam post sexto 
genuculum si non fuerint (consanguinei) in fisco reipus ipse vel causa quae inde orta fuerit collegatur.« 
Quibus ex verbis mea quidem sententia vitiose Gauppius conclusit, Salicos Francos quoque 
septem cognationis gradus statuisse. Nam quod affert, genucula hoc loco a sororis filio demum, 
qui primus reipum accepturus nominate ! '), incipere, omnino rejiciendum est, quod sororis filius 
!pse secundum naturam genuculorum, quam antea descripsi, in tertio genuculo a genitore, quem 
c um defuncto communem habuit, descendit. Si igitur, quod Gauppius vult, post sororis filium 
quinque adhuc genucula reipum perciperent, non septimum sed octavum genuculum finis esset 
c ognationis. 
8 ) Griesinger 1. c. X, 58. 
®) 1. Sai.. (merk) XLIV., 4. 5.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.