22
laxaretur, usu venisse videtur, ut ii sibi tantum succederent, qui proximiore quodam gradu inter se
erant conjunct) quorumque consanguinitatis sine magno labore cuique meminisse licuit. Neque hoc
e Romano neque e canonico jure, ut quidam contenderunt 1 * * 4 ), exhaustum, sed jam antiquitus sine
dubio Germanis notum et usitatum fuisse praecipue ex diverso apud singulos populos numero
geniculorum ad successionem admissorum intelligitur. Dum enim eruditiores populi, Wisigothi, Lan-
gobardi, Bajuvarii °) Romani juris praecepta secuti, septimo geniculo cognationem finiunt, Franci et
Thuringi antiquam omnium Germanorum consuetudinem quinque vel sex tantum genicula ad
successionem vocandi conservabant°). Hane sententiam falsam esse multi recentioris temporis
scriptores dixerunt, inter quos Gauppium, Paulsenum, Siegel um nominamus 7 ). Putant enim,
omnes populos Germanicos usque ad septimum geniculum numeravisse, cujus sententiae. quum
omnes easdem causas afferant, Gauppium hoc loco refutavisse satis habebo.
Qui prima Thuringorum lege VII,8 nititur, ubi legimus: »Usque ad quintam generationem
paterna generatio succedat. Post quintam autem filia ex toto sive de patris sive de matris parte
in haereditatem succedat et tune demum hereditas ad fusum a lancea transeat.« Qua lege, quippe
quae non septem sed quinque generationes ad successionem vocet, quomodo sententia Gauppii,
cui a priori persuasum est, omnes Germanorum populos septem gradus cognationis cognovisse,
comprobetur, satis mirari non possum. Gauppius autem ad suam sententiam probandam omnem
consanguinitatem in duas familias partitur, quarum altera artior, a Germanis antiquitus una atque
indivisa habita, altera remotior singulis generationibus divisa sit. Qua ex re sequi profert, ubi
in legibus generationum vel geniculorum mentio fiat, non de artiore sed de remotiore familia agi.
Artiorem autem familiam apud alios Germanicos populos paucos apud alios multos consanguineos
amplexam esse, ac quidem apud singulos populos tot parentelas ad artiorem familiam pertinuisse,
quot feminarum parentelae ad successionem vocatae essent; nam omnes populos artius tantum cum
defuncto conjunctis feminis jus succedendi concessisse. Apud Thuringos vero, pergit, quum filia.
soror, mater, quae primae et secundae parentelae sunt, ad successionem vocentur, concludendum
esse, ex his parentelis artiorem familiam compositum fuisse. Itaque recte factum esse, ut Thuringi
post defunct) et patris parentelas quinque adhuc generationes vel parentelas illius remotioris familiae
vocarent. Nam hac ratione, ut alios populos, ita etiam Thuringos septimae parentelae ultimae
hereditatem detulisse.
Obstant, quae jam supra commemoravimus, alias barbarorum leges in computatione artiorem
vel remotiorem familiam omnino non respicere. Quid enim de Langobardorum lege dicam, quae.
quum amitam ad successionem admittat, quamquam illam Gauppii artiorem familiam ad avi
parentelam quoque extendit, tarnen septem genucula succedentia expressis verbis prae se fei t, quid
de Bajuvariorum, quae filiae tantummodo succedentis mentione facta, eundem generationum numerum
successisse commemorat? Qua re mea quidem sententia docetur, apud hos populos cum remotiorem
tum artiorem consanguinitatem antiquitus iisdem generationibus divisam fuisse. Vitiose autem, ut
alii, ita etiam Gauppius a feminarum jure ad masculos hoc loco conclqsit. Licet enim concedam,
feminas ad successionem vocatas omnes artioris familiae defuncti fuisse, tarnen inter masculos, qui
ejusdem giadus, quo feminae succedentes sunt, eandem artiorem familiam, quae computationem aliam
1 ) cfr. Eichhorn. Deutsch. Staats und Rechtsgesch. cd. IV. 1834. I. p. 410.
ä ) 1. Wiste. IV., i, i. leg. Langob. Roth. 153. 1. Bajdvar. XV, 10.
*) cfr. PaRdessus 1. c. 704. Lewis 1. c. 36. Schi i.tk 1. c. § 176.
■; ClAUiT 1. Angl, et Wer. p. 352. sq. SiKGF.i. I. c. p. 19. Paui.skx 1. c. 1.