grad um significare opinatur. Quas sententias falsas esse, facile intelligemus, si sensum vocis »paren-
tilla« cognoverimus. Jam prius commemoratum est, consanguineos inter se eos tantum fuisse, qui
rnembra ejusdem domus a communi genitore descendissent. Haec domus a Langobardis aliisque
Germanis »parentilla« nominatur; parentilla igitur omnes comprehenduntur, qui ad eandem domum
Pertinent. Quodsi igitur legimus: »Omnis parentela usque in septimum geniculum nomeretui
nullo alio modo haec verba nobis explicanda sunt, nisi: quaeque parentela vel domus in septcm
tantum genicula vel generationes descendit ita, ut ii tantum consanguinitate inter se conjungantur,
qui usque ad septimam generationem a communi genitore descendunt, omnes vero in octavo et
sequentibus geniculis descendentes non jam ad eandem domum pertineant. Ut igitur verbo »pa
rentilla« non vaga notio consanguinitatis, ita etiam non verbo »geniculum« notio gradus inest, neque,
quod Wasserschlebenus et Gauppius volunt, genuculum gradum cognationis, quo consanguineus
cum consanguineo conjungitur, sed gradum, quo duo consanguinei simul a communi genitore des
cendunt, significat. Quod formulis legi Rotharis additis probatur, ubi, verbo gradus pro genuculo
Posito, non legimus: »Marcoardus proavus suus fuit consobrinus de proavo meo et fuit cum illo in
tertio gradu conjunctus, sed expressim edicitur: »Marcoardus . . . et fuerunt in tertio gradu, avus
rneus et avus illius in quarto, pater meus et pater illius in quinto (fuerunt), ego et ille (fuimus) in
sexto«, quibus ex verbis sequitur, defunctum et heredem (ille et ego) non inter se in sexto gradu
conjunctos, sed in sexto genuculo suae parentelae fuisse. Unde fieri potest, ut ex hac divisione
parentelae omnino non eluceat, quo gradu consanguinei aliqui non communem genitorem sed se
ipsi contigerint. In quonam, ut excempo utar, genuculo patruus cum nepote cognatus est? Gauppius
respondet: in tertio genuculo, quoniam in tertia parentela, Wasserschlebenus: in secundo, quoniam
>n secundo gradu. Sed uterquc fallitur. Patruus enim omnino in nullo genuculo cum nepote
collocandus est, sed inter se in secundo gradu tertiae parentelae consanguinei sunt; in eadem vero
Parentela vel domo patruus in secundo, nepos in tertio genuculo descendit.
Ouamobrem »genucula« in fontibus eos tantum consanguineos am-
plectuntur, qui in eodem numero graduum et parentelarum sibi propinqui
sunt ita, ut si quaerimus, quem tandem quis in ultimo gradu consanguini
tate attingat, respondendum sit: quocum in septimo gradu septimae paren
telae conjunctus est. Inspicias quaeso parentelam, quam in latere delineavi,
ubi A et B simul in septimo genuculo a communi genitore descendentes,
ideoque inter se in septimo gradu septimae parentelae conjunct!, ultimi sibi
invicem succedere possunt. Ultra quos nulla consanguinitas. Falso igitur
Gauppius contendit, filium quoque illius A, quem D nominavi, tanquam in
octavo gradu septimae parentelae cum defuncto B consanguineum, in ejus
dem hereditatem succedere potuisse; quod, quum D in octavo genuculo a
communi genitore C descendat, secundum Rotharis legem non factum esse apparet. Aeque contra
legis verba pugnat, quod Wasserschlebenus contendit, filium illius B, nomine E, heredi A heredi
tatem reliquisse, quum A in septimo gradu octavae parentelae esset. Hoc enim loco E, quia in
octavo genuculo, non jam eadem domu atque A continetur, itaque nulla cognatione cum A
conjungitur. —
Sequitur, ut videamus, quot genucula apud singulos populos hereditario jure successennt.
Initio autem apud Germanos per gradum omnes succedere potuisse, quicunque demonstravissent, se
cum defuncto communem genitorem habere, existimo. Quum vero vinculum inter consanguineos
B.
E.
r
m
0 k
d) k
(!)
f
o
(!)
0
0
r-