Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1874 (Band XXI.)

20 
parte non succedant 2 ). Praesens tarnen lex ad masculos tantummodo pertinebit». et ibid. LXXVI: 
»Idcirco si filius patre superstite habens filios in fata decesserit sororemque reliquerit et pater de 
quo loquimur debitam filio facultatis suae dederit portionem et ex ea quae ipsi competebat sub 
stantiae quantitate de hac luce discedens non aliquids peciale decreverit inter'filium filii et filiam: salva 
medietate, quae nepotis partibus ex paterna successione debetur, altera substantiae ipsius medietas 
inter nepotem et filiam aequaliter dividatur. 2. Quodsi filius de cujus posteritate tractatur omnia 
cum patre indivisa possederit, eodem mortuo medietas nepotis partibus sequestretur: altera medietas 
cum filia et nepote aequo ordine dividatur.« Quodsi igitur quaerimus, quid apud Burgundiones de 
simultanea nepotum cum liberis defuncti successione juris fuerit, breviter complectimur, nepotes ex 
praemortuis filiis cum patruis in earn tantum portionem, quam separatam filius sine liberis dafunctus 
possederat, cum amitis in omnem indivisam avi hereditatem in locum patris ita successisse, ut ipsi 
tres, amitae quartam partem sibi vindicarent. — 
A quibusdam contenditur, apud Saxones quoque jus repraesentationis viguisse lege VII,8 
Sax. doceri u ), ubi praecipitur; »Qui filiam ac filium habuerit et filius uxore ducta filium genuerit 
et mortuus fuerit haereditas patris ad filium filii id est ad nepotem non ad filiam pertineat.« Hoc 
vero loco minime de repraesentationis jure agi mihi videtur, sed praecipitur solum, ut masculi 
descendent.es in successione omnibus feminis antecedant. — 
§ 3- 
DE JURE HEREDITARIO MASCULORUM INTER QUOSDAM GRADUS 
COGNATIONIS CIRCUMSCRIPTO. 
Dum in prooemio vidimus, feminarum iis tantum jus succedendi concession esse, quae artiore 
quodam vinculo consanguinitatis cum defuncto esSent connexae, masculorum successio inter remo- 
tiores cognationis gradus, qui in fontibus »genucula« vel »generationes« nominantur restricta est. 
Ac primum quidem, quid haec verba »genucula« »generationes« sibi velint, mihi enucleandum 
est. Lucem affert Rotharis ilia lex: »Omnis parentela usque in septimum geniculum nomeretur, ut 
parens parenti per gradum et parentillam heres succedat.« Dum autem Wassersch1eben us ') 
suam sententiam, parentillam nullius momenti fuisse in computatione Germanica, secutus contendit, 
omnem cognationem hac lege finiri in septimo gradu cujuslibet parentelae, Ga up pi us defendit, 
solam septimam parentelam finem esse cognationis 2 ) ita, ut omnes gradus, dummodo fuerint adhuc 
septimae parentelae in hereditatem vocari possint. Equidem neutra sententia probata existimo, 
cognationem circumscriptam esse inter septimos gradus septem parentelarum, ut neque octavus 
gradus septimae parentelae neque septimus gradus octavae parentelae succedere posset. 8 ) Gaupp ius 
et Wasserschlebenus errant, quod ille geniculum idem atque parentelam, hie idem atque 
'*) cfr. e. gr. ZÖPFL. 1. c. III. p. 220. 
') 1. c. p. 42. 
*) Gaupp: lex Anglior. et Werin p.344. sqq. 
3 ) Aeque octavus gradus primae parentelae id est descendentiura hereditate exclusus est, quod praeter SyuovüM 1. c - 
§. 29 aliosque scriptores Schulteus quoque 1. c. § 176. probat.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.