Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1874 (Band XXI.)

istud placuit observare qui de filio vel filia nascuntur, non qui de fratre.« Qtium enim, fratre defunct» 
fratris praemortui filii jam ex patris hereditate haberent, unde viverent, patrui hereditate carere 
potuerunt, itaque nulla fratrum et nepotum defuncti simultanea successio. Praeterea cum Paulsenus 
1. c. probavit apud Gothicos populos, moribus Germanicis proximos, item internis rationibus prae- 
cipue suadentibus jus repraesentationis institutum esse, turn omnino aliam hujus juris rationem apud 
Romanos, aliam apud Germanos invenimus. Romanorum enim lege hoc edicitur 8 ): » Quantum 
enim ad illarum verum usumfructum, qui illis acquiri vel servari debet leges de his latas parentibus 
servamus, ita tarnen, ut si quern ex his descendentibus liberis relictis mori contigerit, filii ejus aut filiae 
aut reliqui descendentes in parentis sui locum succedant sive sub potestate defuncti sive sui juris inve- 
niantut et tantam ex hereditate defuncti partem quotquot sint, quantam parens ipsorum si superstes 
esset, accepisset, quam successionem in stirpes antiquitus vocavit» quibus ex verbis intelligitur, Roma 
nos id unum egisse, ut defuncti hereditas per stirpes divideretur. — Quid autem Germanorum 
leges sibi volunt ? Quibus quum inhumanum videretur, nepotes ob earn causam, quod pater ante avum 
mortuus erat, hereditatis aviaticae ea parte, quam pater, si vivus fuisset, obtinuisset, privari, fingebant, 
Patrem non ante avum, sed hereditate acquisita mortuum esse ita, ut non ab avo, quae Romani juris 
indoles est, sed quasi a patre nepotes vel neptes hereditatem caperent. Quod optime ex eo cogno- 
scitur, quod Grimoaldus Langobardorum rex lege 5 statuit: »Si quis habuerit filios legitimos 
Unum aut plures et contigerit unum ex filiis vivente patre mori et reliquerit filios legitimos unum 
aut plures et contigerit avo mori, talem partem percipiat de substantia avi sui una cum patruis 
fiualem pater eorum inter fratribus suis percepturus erat, si vivus fuisset. Similiter et si filias legi- 
timas unam aut plures, aut filii naturales unum aut plures fuerint habeant legem suam sicut in hoc 
edicto legiturQuia inhumanum et impium nobis videtur, ut pro tali causa exhereditentur filii ab 
hereditatem patris sui pro eo, quod pater eorum in sinu avi mortuus est, sed ex omnibus, ut supra 
aequalem cum patruis suis in locum patris post mortem avi percipiant portionem. Similiter et si 
Rgitirni non fuerint et naturales inventus fuerit unum aut plures, habeat legem suam, id est tertiam 
Partem ex omnibus«. — Si enim hoc loco in animo fuisset per stirpes hereditatem dividere, quum 
secundum Langobardorum leges omnes feminae a masculis descendentibns successione excludantur, 
eae stirpes primae et solae successissent, quarum capita tempore, quo avus obiit, masculi erant, neque 
neptes quidquam hereditatis avi adeptae essent; accipiunt vero ex lege modo citata neptes medie- 
•tatem portionis patris, filii vero superstites reliquam partem loco parentum proximorum, quasi filius 
Praemortuus ipse hereditatem reliquisset 10 ). 
Quae cum ita sint, non mirandum est, a Germanis non constanti sibi ratione hoc jus nepotum 
excultum esse, quod, si ex Romano jure hausissent, certe fecissent. Quum enim condicionem nepotum 
•ueliorare vellent, tarnen quidam populi non eo progressi sunt, ut filias hereditate patris nepotibus 
oxistcntibus omnino excluderent. Sic Burgundionum lege LXXVIII statuitur: De hereditatum suc- 
c Ossione attentius pertractantes statuimus ut, si pater cum filiis sortem suam dividerit et postea mori 
filiuin vivo patre contigerit sine filiis pater facultatem filii integram usufructuario jure vindicet por- 
tionem: quam inter filios et nepotes ita moriens dimittat, ut quanti nepotes ex uno filio fuerint qui 
patrem non habent, portionem patris sui vindicent qualem pater eorum habitants erat. Illam vero 
Partem quam pater cum filiis dividendam habuisset superstitibus filiis derelinquat et nepotes in ea 
“) Novell. CXV1II., i. 
9 ) Ex lege Rotharis 159 filiae dimidiam partem paternae hereditatis obtinent. 
“) De successione parentum proximorum, si quis defunctus filias tantum reliquerit, cfr. leg. Roth. 158. 159.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.