18
DE JURE REPRAESENTATIONIS.
Quum modo probaverim, parentelari ordine masculos apud Germanos successisse, nunc mihi
videndum est de jure repraesentationis, quo ille succedendi ordo in descendentium linea com-
mutatus est. —
Ex antiqui juris Germanici ilia regula, quae legibus barbarorum nobis tradita est, ut hcredes
hereditatem non per stirpes, sed per capita dividant l ), cognoscitur, omnes gradu remotiores quamvis
stirpium capita a propioribus exclusos esse. Itaque Germanis jus repraesentationis, ex quo proles
filii ante patrem mortui in locum praemortui patris cum patruis in avi hereditatem succedit, anti-
quitus erat ignotum *). Atque ne necessarium quidem hoc jus Germanis fuisse facile intelligas , si
memineris, vinculum cognationis prioribus temporibus apud Germanos tarn sanctum artumque fuisse,
ut fratrum praemortuorum filii a patruis loco propriorum filiorum haberentur, et in patrui domo ac
familia tutelam victumque invenirent. Quem statum praecipue populi septentrionem versus habi-
tantes, Franci, Saxones, Frisones, quibus nulla gens majorum mores sinceriores atque incorrup-
tiores conservabat, prae se feruut. Itaque fere nullum apud eos vestigium hujus juris, quod apud
Francos, quamvis a Childeberto rege institutum 3 ), tarnen nunquam ratum et immutabile habebatur;
nam ex formulis apparet, secundum legem nepotes ex praemortuo filio cum patruis in avi here
ditatem non successisse 4 ). Vel etiam usque ad Ottonis Magni imperatoris tempora dubium
erat jureconsultis, utrum nepotes cum filiis avo succederent, necne, quamobrem Otto hanc rem
per gladiatores discerni jussit. Vicit nepotum pars et inde per universam Germaniam jus reprae
sentationis valebat 5 ). —
Aliter apud eos populos res se habet, qui meridiem versus incolentes cum Romanis aliisque
populis commixti erant. Quibus, ubi primum, pristino et sancto consanguinitatis vinculo relaxato, magis
suis quisque rebus, quam familiae vel genti studuit, justum videbatur, nepotes, ne cogerentur consangui-
neorum misericordia et gratia vitam inopem colere, in locum patris praemortui in hereditatem avi
succedere 6 ).
Hoc jus repraesentationis non e jure Romano exhaustum, ut quidam voluerunt 7 ), sed ex
mala condicione et necessitate nepotum ipsa ortum esse ex eo imprimis apparet, quod jus descen-
dentibus tantum concessum est, ut Childebertus in decretione citata ait: »De illos tarnen nepotes
*) 1. Wisigoth IV, 2, 8 et io. 1. Sal. (Merk) Novell. i68.
2 ) cfr. Pardessus 1. c. p. 699. Walter. Deutsche Reichs und Rechtsgesch. 1853. § 540. Trümmer. 1. c. II, 37. cet.
3 ) Childeberti II regis decretio (Pertz. Mon. Leg. I. p. 9).
4 ) cfr. Roziere : recueil general des formules etc. CXXXII. (nondum vulgata).
5 ) WlDUKlNDl Corbej. Annal. II., io. (ad ann. 941).
*) Falsam sententiam Dedekindus protulisse mihi videtur, qui in »commentatione de ordine, quo legibus et inoribus
Germanorum antiqui et medii aevi successio ex cognationis jure delata sit« p. 44. contendit, ob earn causam jus repraesentationis
apud Germanos ortam esse, quod, quum »homines liberi potestate de rebus suis ex arbitrio disponendi permissa abuti* coepissent,
nepotes exheredati essent, nisi in patris praemortui partem successissent. Antea enim eum, qui modo a propioribus exclusus
esset successione, ideo non exheredatum esse, quia scilicet bona hereditaria semper inter consanguineos per successione®
versata essent et propioribus heredibus mortuis ad remotiores redire potuissent. Contra quam sententiam hoc unum afferre satis
habeo, perraro factum esse, ut nepos defuncti etiamsi hereditas a filiis non alienaretur, ad avi hereditatem perveniret, quum
filii defuncti paternam hereditatem praemortui fratris filiis non relinquerent, nisi proprii liberi vel fratres deerant.
, ) cfr. Dedekind 1. c. p. 45.