Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1874 (Band XXI.)

S6 Y c. 70 § 20 (Schm. p. 472). — 
17 
Omnibus, qui ad hereditatem defuncti venturi sunt, reipus denegatur. Qua ex re evidenter cognos- 
C| tur, legem id agere, ut reipus iis, qui non in hereditatem defuncti aut successerant aut succedere 
Poterant, tanquam damni restitutio detur. Atque quum cognatis Germanorum Franci longe maxime 
faverent, primi proximi per feminas cum defuncto conjuncti parentes, quippe quibus jure succedendi 
adempto maxime obtrectatum esset, vocabantur, tum autem agnatorum ii, qui non successerant et 
remotiores cognati. — Nescio an Schroederus, ut contenderet, eos, qui primi reipum accipiunt, 
Parentes viduae esse, perductus sit verbis: »Si vero nec avunculus fuerit, tunc frater illius, qui earn 
midierem antea habuit ipse reipus accipiat.« Qui quum verba »illius qui earn habuit« maxime 
urgeret, putavit, ante fratrem non defuncti, sed viduae parentes vocari. liquidem vero, quod 
agnatus hoc loco cognatis comparatur, solum verbum »frater« urgeo, ita ut sequentia verba non 
oontrarii sint momenti, sed id, quod supra erat omissum, suppleant. Haec mea sententia ipsis tituli 
v erbis comprobatur. Quomodo enim Schroederi opinio, parentes ante fratrem nominates non 
defuncti sed viduae esse, convenit cum legis verbis: » si nec ipse frater fuerit, qui proximior fuerit 
extra superius nominatos .... usque ad sextum genuculum, si in hereditatem illius mariti defuncti 
non accedat ipse reipus illus accipiat,« quomodo ille, quid verba »extra superius nominatos« sibi 
v elint, enucleaturus est ? Quae verba, quid aliud significant, nisi post fratrem omnes parentes defuncti, 
Cu m agnatos, tum cognatos secundum ordinem ad reipum vocandos esse exceptis iis cognatis, quos 
superius jam nominavit? Nam si supra nominati ab illis proximioribus, qui post fratrem defuncti 
s uccedere debent, excipiuntur, necesse est in proximiorum numero collocentur. Proximiores autem 
} mjus paragraphi defuncti parentes sunt. Ergo etiam supra nominati defuncti, non viduae parentes: 
Quae quum dixerim, Schroederi sententiam refutasse mihi videor. 
Cuinam igitur reipus debetur? Secundum Wasserschlebeni ordinem proximi cognati 
fuissent sororis filius, avunculus, avunculus magnus, secundum Siegeli: sororis filius, avunculus; 
ooiisobrinus. Quosnam vero lex vocat? Primum sororis filium, qui in tertio gradu secundae parentelae 
est > sine aliorum cognatorum consortio, deinde ejusdem parentelae quartuni gradum, sororis nepotem 
V( d neptis filium ac tum demum consobrinae filium et avunculum e tertia parentela. Quae cum ita 
Slr >t, patris parentelam ei avi antecedere dubio exemtum est; qua re parentelaris ordo probatur. 
Si quis dixerit, hanc legem non ad hereditariam sed ad mundii successionem spectare, 
respondendum est, primum legis voce »parentilla« eandem cognationis computationem ostendi, quam 
ln ordine succedendi momenti fuisse Anglo-Saxonum lege Henrici primi :l<i ) plane e Francorum legibus 
exhausta probatur. Deinde vero e Langobardorum et Saxonum legibus in nota 35 citatis videre 
^' ce t, apud plerosque Germanorum populos ordinem succedendi in mundium et hereditatem eundem 
fuisse. Nec denique leve nostrae sententiae argumentum in consuetudinibus Normanniae et Britanniae 
"ivenimus, e quibus parentelarem ordinem Brunnerus summo acumine enucleavit. (Anglononnanni- 
Sc hes Erbfolgesystem 1869).
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.