16
Manifestissimum vero argumentum parentelaris ordinis lex salica praebere mihi videtnr^
quae duobis locis, antiquae computation^ Germanicae accuratiorem mentionem facit. Secundum
enim titulum LXXI. vidua, quae »ad alium maritum ambulare voluerit« parentibus defuncti mariti
decimam dotis partem nomine achasii dare debet. Vocantur autem ad achasium singillatim
pater et mater, frater, fratris filius ita, ut si fratris filii defuerint, fiscus achasium accipiat. Quis
igitur est, qui dubitet, quin patruus, si in eodem atque filius fratris gradu fuisset, ante fiscum
ad achasium vocatus esset? Nec satis. Alius ejusdem legis titulus praecipit: 1. Sal. XLIV.: »i)
Sicut adsolit homo moriens et viduam dimiserit, qui earn voluerit accipere, antequam accipiat. . . -
3) tres solidos et dinarios ille cui reipi debentur accipiant. 4) Hoc discernendum est, cui reipi
debeantur. 5) Si nepus sororis filius fuerit senior ipse accipiat. 6) Si nepus non fuerit neptis
filius senior eos accipiat. 7) Si vero neptis filius non fuerit consobrinae filius, qui ex materno
genere venit ipse eos accipiat. 8) Si Vero nec consobrinae filius fuerit tunc avunculus frater matris
reipus accipiat. 9) Si vero nec avunculus fuerit tune frater illius qui earn mulierem ante habuit, si
in hereditatem non est venturus, ipse reipus accipiat, 10) Si nec ipse frater fuerit qui proximior
fuerit extra superius nominatos, qui singillatim secundum parentilla dicti sunt usque ad sextum
genuculum si in hereditatem illius mariti defuncti non accedat ipse reipus ille accipiat.«
Dum igitur ad achasium agnati, per viros cum defuncto conjuncti vocantur, hoc loco
proximi per feminas cum defuncto conjuncti collaterales a secundo viduae marito pretium emtionis
nomine reipi accipiunt. 33 ) Qua in re Schroedero me opposui, qui contendit, illos qui primi
reipum obtinent, id est sororis filium nepotem reliq. non defuncti mariti sed viduae parentes
fuisse 34 ). Cujus rei causam affert, vinculum inter feminam et proximos ejusdem parentes inito
niatrimonio minime fractum, ita duravisse, ut imprimis parentes e matre venientes cum marito
mundium uxoris divisissent ideoque reipum vel pretium emtionis quoque sibi vindicare potuissent.
Contra hanc sententiam facile est intellectu, primum id impugnare, quod nulla alia barbarorum
lege secundo marito pretium emtionis parentibus viduae sed omnibus legibus parentibus defuncti
mariti solvendum imponitur. Sic Langobardorum et Burgundionum, sic Saxonum leges constituunt 3ä ).
Licet vero Francorum lex ab omnibus aliis discrepet, cur tandem, si mundium de vidua et ipsius
et mariti parentes habuerunt, utrique parentes reipum inter se non aequo jure dividunt, sed alteri
ab alteris excluduntur? Aeque mirum videtur ac valde Schroederi sententiae obtrectat, quod, si
parentes viduae defuerint, ii tantum proximi defuncti reipum accipiunt, qui in hereditatem defuncti
non pervenerunt, quum quidem non dubitandum sit, quin reliquis legibus, quas modo citavi, ex-
pressim heredes defuncti ad mundium vocentur. Cujus rei, si Schroederum secutus eris, non
facile probabilem causam inveneris. Schroederus quidem profert: ne idem achasium et reipum
accipiat. Sed si talis indoles legis fuisset, quid erat simplicius, quam loco verborum: »si in
hereditatem non est venturus« ponere: si achasium non est adepturus ? Neque revera id lege agitur.
Nam quum frater defuncti mariti et ad achasium et, si in hereditatem defuncti non pervenerit, ad
reipum quoque vocaretur, fieri non potuit, quin, si maritus relictis liberis, patre et matre vero
deficientibus mortuus erat, frater achasium et reipum adipisceretur, quoniam liberi ante fratrem in
defuncti hereditatem succedebant. Aliam igitur causam, quam lex ipsa .docet, äfiferam. Lege
33 ) cfr. Griesinger, X, 32. Pardessus, p. 389 n. 522. Uavoüd - Oghlou, I, 556.
* 4 ) cfr. Schroeder 1. c. p. 6i sq. qui Waitzium 1. c. p. in. secutus est.
Sä ) Edict. Roth. cap. 182. 1. Burg. LXIX, i. 1. Saxon. VII, 2.