numero, sed in longiore latere, sive heredis, sive defuncti sit, denotari 27 ). Aeque ac Wasserschlebenus
cogitur fratrem in artiore familia et primo gradu ponere ita, ut secundi gradus apud eum fratris
filius, patruus, patruelis sint. Jam Bluntschlius recte animadvertit 28 ), hunc ordinem a natura
Juris Germanici omnino abhorrere. Nam pro certo statuere licet, eundem populum, cujus antiquus
m os fuit, ut filii patre vivo res proprias non haberent, sed in domo ac mundio patris essent,
minime patruum et patruelem simul ad successionem vocavisse. — Unde fieri potuit, ut nulla
barbarorum lege manifestis verbis suam sententiam comprobari Siegelus concederet. Sola Ripuaria
' e ge nititur, qua, quum post amitas et materteras quinque adhuc gradus ad successionem vocet,
a Pud omnes vero populos Germanicos in septimo gradu consanguinitas finiatur, doceri opinatur,
anutas in secundo gradu fuisse 29 ). Qua ex re concludit, item patruum in secundo gradu esse
collocandum itaque suum ordinem ostendi. — Omittamus hoc loco repetere, ex ordine, quo feminae
successerint, antiquum masculorum ordinem concludi non posse, omittamus afferre, quod jam ab
a liis dictum est 39 ), non omnes populos Germanicos usque ad septimum gradum cognationis nume-
ra visse, satis est commemorare, ne tum quidem, si amita in secundo gradu esset, Siegeli sententiam
fratris filium, patruum, patruelem in secundo gradu succedere, mihi probatam esse; nam ex eodem
Wo Wasserschlebenus concludere potest, fratris filium, patruum patruumque magnum in
Se cundo gradu fuisse. —
Quum igitur docuerim, neque Siegeli neque Wasserschlebeni ordinem succedendi
barbarorum legibus ostendi, parentelaris ordo mihi e fontibus ipsis enucleandus restat; ac quidem
Sa tis habebo, quum de ascendentium ordine leges pleraeque sileant, probavisse, fratrem eosque, qui
a fratre descendunt, in successione hereditaria omnibus aliis collateralibus antecessisse. —
Ac primum quidem nulla barbarorum lex, si Romanam computationem legis Wisigöthorum
ex cipias, expressim parentelas in gradibus cognationis numerandis nullius momenti esse, prae se fert,
Se d pleraeque leges fratrem et filios fratris ante alios collaterales vocantes manifestant, patris parentela
mmotiores avi, proavi exclusas esse. Quod ne Wisigothis quidem antiquitus ignotum fuisse, lex
an tiqua jam supra commemorata probat, cujus verba haec sunt: (1. Wis IV, 2, 8). »Qui moritur
Sl fratres aut sorores non reliquerit et filios fratrum et sororum reliquerit .... omnem hereditatem
befuncti capiant.« Post fratres vel sorores in hoc loco filii fratrum et sororum soli omnem hereditatem
°btinent. Idem Liutprandi regis lex 17 spectare mihi videtur, quae, si frater fratrem occiderit,
Primum heredem homicidae non liberos sed fratres instituit et si frater defuerit, filios ejus fratris,
I 111 a homicida occisus est, qua ex re cognoscitur, inter collaterales fratrum filios ab uno fratre
hereditate esse exclusos, neque patruum una cum filio fratris successisse 31 ). Neque omittam, hoc
loco Alberti illius, qui Langobardorum leges commentatus est, haec verba afferre 32 ): »Quum dictum
s't d e successione descendentis et ascendentis sequitur ut videamus de successione lateris. In hac
en| m successione agnati et non cognati vocantur et masculi quidem prius quam feminae si sint
PJUsdem gradus, si non qui prior in gradu potior in successione habetur. Veluti si aliquis decessit
Wicto fratre et filio alterius fratris prius frater quam filius fratris ad successionem vocatur:« quibus
feie omni dubio eximitur, fratris filium fratre vel sorore deficientibus successisse. —
sr ) Siegel in Germanische Verwandtschaftsberechnung 1853 p. 9. sq.
”) Bluntschli 1. c. —
n ) Siegel 1. c. p. 19 sq. 1. Ripuar. LVI. 3.
3<r ) Lewis 1. c. IX. p. 36. 37.
3I ) cfr. Zoepfl : Deutsche Staats- und Rechtsgesch. 1871, III, 49-
* a ) cfr. Anschuetz: Lombarda Commentate des Ariprand und Albertus. 1855, p. 103.