14
gTaduum, tum defuncti lateris nomine parentelarum enumerat 2S ). Itaque Wasserschlebeni sententia
Rotharis edicto certe non probatur. Sed accedit, quod ille Wasserschlebeni ordo collateralium
aliis regulis atque ascendentium, quem Wasserschlebenum posuisse antea commemoravi, compo-
situs est. Dum enim ascendentes, primi gradus Vel capita parentelarum, non simul, sed remotior
post propiorem ad successionem perveniunt itaque parentela maximi momenti est, apud collaterales
ejusdem parentelae propinquitatis minime ratione habita, omnes, qui in eodem gradu a quolibet de
functi genitore descendunt, simul ad hereditatem vocantur. Quos ordines quum sibi impugnare ap-
pareat, putaverit quisquam Wasserschlebenum certe ad suam sententiam perductum esse, quod suus
ordo collateralium in singulis barbarorum legibus manifestissimum se praeberet. Sed tantum abest,
ut omnes, qui in eodem gradu sunt, simul in hereditatem vocentur, ut frater quam vis in secundo
gradu omnibus aliis secundi gradus collateralibus anteferatur. Wasserschiebenus hanc difficul-
tatem speculo Saxonico citato 24 ) tollere conatur, dicens, fratres una cum liberis et patre vel aliis
ascendentibus in artiore quadam conjunctione cum defuncto et primo gradu collocandos esse ita, ut
fratris filii, patrui, patrui magni et sic porro simul in secundo gradu successerint. Verum licet spe
culum Saxonicum revera fratrem ab omnibus aliis collateralibus separatum in primo gradu collocet,
tarnen minime a Wasserschlebeno comprobatum est, in legibus barbarorum quoque artius inter fratres
vinculum in computatione momenti’fuisse. Hoc enim in antiquissimis Germanorum legibus non modo
non invenitur, sed etiam formulae ad legem Rotharis manifestissime demonstrant, fratres in secundo
non in primo gradu fuisse 25 ).
Neque hujus rei causa Wasserschlebeno deest. Profert enim, Langobardorum leges
exceptionem communis regulae: fratres in primo gradu collocandos, statuere, sed plane negligit,
se e Langobardorum computatione praecipua argumenta suae opinionis sumpsisse, itaque contra se
ipse dicit. Nam si concedit, apud Langobardos fratrem secundum gradum obtinuisse, cogitur con-
cludere, fratrem una cum collateralibus, quos ipse in secundo gradu numerat, id est cum patruo,
patruo magno etc. successisse. Sed Langobardorum leges expressis verbis fratrem solum 26 ), quin
etiam post fratrem non patruum sed filium fratris ad successionem vocant, quod fuse paullo post
exponere mihi liceat. Itaque Wasserschlebeni sententiam legibus barbarorum omnino non
comprobari, nemo negabit. —
Restat, ut pauca verba de Siegelo faciam, qui a Wasserschlebeno eo dissentit, quod
contendit, gradum consanguinitatis secundum Rotharis legem non in latere heredis procreationum
“) Formula ad cap. 153 edict. Roth : »Petre te appellat Martinus quod tu tenes tibi malo ordine terrain quae
jacet in loco tali. — Ipsa terra, de qua tu dicis mea propria est de parte Dominici parentis mei; et tibi quid pertinet ad
requirendum? — De parte ipsius. — Tunc interroga ipsum qui tenet quomodo fuit suus parens. — Marcoardus proavus suus
fuit consöbrinus de proavo meo et fuerunt in. tertio gradu, avus meus et avus illius in quarto; pater meus et pater illius in
quinto, ego et ille in sexto!« Cuique apparebit, heredem, si antecessores suos tantum nominare debuisset, satis habuisse dicere:
Proavus meus ille fuit et igitur defunctus et ego in sexto, gradu fuimus. Expressim vero omnes ascendentes defuncti et heredis
nominantur. Miro modo nulla formularum excepta Brancaccianica illa, ut ait Lewis 1. c. tx., 43, corruptiore, quam ut ex ea
certi aliquid de ordine succedendi concludi posset, casus mentionem facit, si alterum latus vel heredis vel defuncti longius fuit,
sed omnes tot procreationes in heredis, quot in defuncti latere munerant.. — Si autem exempli gratia non Dominicus sed
Marcoardus hereditatem reliquissef, mim Petrus, in eodem gradu cognationis cum Marcoardo atque cum Dominico ponendus
esset? Wasserschlebenus affirmat, ego nego. Nam necesse est Petrus propiore cognationis vinculo cum Marcoardo, quam cum
pronepote ejus eonjunctus sit. Aeque enim frater propior est fratri quam fratris filio. —
24 ) cfr. Wasserschl. 1. c. p. 6. Sachsensp. I., 17, 1.
aä ) Formul. ad leg. Roth. 153 ». . . . Interroga similiter ilium, qui.pulsat.— Avus meus et avus suus fuerunt fratres
et fuerunt secundo gradu
a6 ) 1, I.IUTPR. cap. 162.