Sequitur, ut de reliquis, qui dissentiunt, de Siegelo et Wasser schieb eno dicam, qui,
disquisita ratione, qua gradus cognationis a majoribus nostris numerati essent, ordinem antiquum suc
cedendi aperire studebant. Ac Wasserschlebenus quidem lege Wisigothorum, quasi haec sola aper
ture ordinem antiquum succedendi demonstraret, citata, tres classes succedentium apud majores
nostros fuisse dicit ita, ut descendentes primi, deinde ascendentes, denique collaterales per gradum
successissent 20 ). Wisigothorum legem, quam maxime juris Romani praecepta reeepisse constat, mani-
festissime Germanicum ordinem demonstrare, plerisque suspectum videbitur, praesertim quum reliquae
barbarorum leges nullo modo illius ordinis mentionem faciant, nisi forte, quod Wasserschlebenus
fecit, ubi de patre succedente statuitur, verbo patris omnes ascendentes complecti velis. Cujus rei
causam non facile aliquis probabilem invenerit. Itaque antiquioribus fontibus ille tripartitus
Wasserschlebeni ordo certe non probatur. Quod ad collaterales spectat, Wasserschlebenus
sententia stat, Germanos parentelam quamvis fundamentum ordinis succedendi — successores enim
ln ter se eos tantum fuisse, qui probare potuissent, se membra ejusdem domus vel parentelae
a communi genitore descendisse, ne Wasserschlebenus quidem negat—tarnen nullius momenti
ln statuenda proximitate cognationis duxisse; immo vero eos, qui eodem gradu in qualibet paren-
tela vel linea fuissent, simul ad hereditatem vocatos esse. Pro teste affert hanc Rotharis regis legem:
»Ornnis parentela usque in septimum geniculum nomeretur, ut jbarens parenti per gradum et paren-
hllam heres succedat, sic tarnen ut ille qui succedere vult, nominatim unicuique nomina parentum
nntecessorum suorum dicat.« 21 ) E verbis enim »nomina parentum antecessorum suorum dicat«
Wasserschlebenus vult intelligi, heredis tantum fuisse, suos majores nominare, itaque semper te
uivenisse gradum cognationis contendit, si a communi genitore defuncti heredis profectus in heredis
latere numeraveris procreationes.
Atqui concedo, verbum »suorum« eundem, quem Wasserschlebenus vult, sensum habere
rtaque heredis fuisse, suos antecessores parentes nominare, sed omnia in eo posita sunt, quid verbum
^parentilla« nobis intelligendum sit. Cui verbo hoc loco minime incerta ac vaga notio consanguini-
tatis inest, quod Lewis et Siegelus praecipue contendunt 22 ), sed parentilla omnes eos complec-
btur, qui a communi quodam genitore descendunt et ejusdem domus niembra sunt. Priusquam igitur
heres doceret, quot antecessores parentes ipse habuisset, ut gradus cognationis perspiceretur, ei
demonstrandum erat, se ad quandam defuncti parentillam sive ad patris, sive ad avi, proavi, abavi
s qq. pertinere ita, ut propinquitas cognationis non modo e gradu, sed, ut lex expressis verbis ait, e
*gradu et parentilla« cognoscatur. Quae sententia vera tibi videbitur, si legis 153 verba, quae se-
quuntur, inspexeris. Lex enim pergit: »Et si intentio fuerit contra curtis regis, tune ille qui quaerit
Preveat sacramentum cum legitimus sagramentales suos: dicat per ordinem: quod parentilla nostra
Slc fuit et sic nobis fuerunt illi parentes quomodo nos dicimus.»
Quibus ex verbis manifestissime apparet, si, »parentilla« hoc loco consanguinitatem denotaret,
heredi tantum opus fuisse, dicere: sic fuit nostra parentilla, quum haec verba simul propinquitatem
cognationis significavissent. Sed lex expressim addit verba: »et illi sic nobis fuerunt parentes«, unde,
rt -'spectis verbis: »dicat per ordinem« concludamus necesse est, heredem primum parentillam, in
qua cum defuncto esset, deinde vero numerum graduum in illa parentilla nominavisse. Quae inter-
P re tat io non formulis legi Rotharis additis evanescit, ubi heres cum sui lateris procreationes nomine
2I> ) cfr. Wasserschi,KBEN Princip der Successionenordnung 1860. p. 38 sq.
sl ) 1. Rothar. cap. 153.
2a ) cfr. Lewis in Krit. Viertel], ix. p. 42.