si defunctus, ut dictum est non puerum filius heredem reliquerit sed puellam et sorores suae
superfuerint genitori: ita jus vindicandae successionis obtineat, ut portionis paternae quantitate con-
tenta altera medietas ad suas amitas quarum supra fecimus mentionem ex lege perveniat. . ... « —
Primum minime hujus legis indoles est, sororem avi cum nepte vocandi. Nam dubitari
non potest, quin verbis; »sed (si) puellam et sorores suae superfuerint genitori« non sorores avi
qui hereditatem relinquit sed filii praemortui significentur, praesertim quum expressis verbis statuatur,
ut altera medietas facultatis avi nepti, altera amitae neptis, id est filiae avi vindicanda sit. Itaque
non parentela sed gradu inter se discrepantes simul hoc loco ad successionem vocari, quum plurimum
Griesingero concedi potest At ne hoc quidem concedo. Accedit enim, quod Griesinger us
neglexisse videtur, avum cum filio antequam mortuus erat facultatem suam divisisse ita, ut
neptis hoc loco non in avi sed patris sui hereditatem succederet, amita vero avi medietatem, quo-
niam filia ejus erat, secundum ordinem sibi perciperet. -— Rectius quisquam dixerit, Langobardorum
lege, quae sororem in casa fratris una cum filia in hereditatem defuncti vocat, Griesingeri sententiam
comprobari. 12 ) Sed facile est intellectu, quod jam prius exposui, hoc aequitatis causa factum esse,
ne soror caelebs mortuo fratre inopia opprimeretur, neque ex hac re recte concluditur, fratres quoque
apud Langobardos una cum filiis defuncti successisse. Alteram suae sententiae causam e Wisigothorum
lege Griesingerus quaesivit. Lex enim Wisigothorum in titulo de origine naturali fratris filium et
patruum in tertio, fratris nepotem in quarto gradu ponit, l8 ) qua ex re Griesingerus cognoscit, in
successione hereditaria fratris filium una cum patruo, fratris . nepotem post patruum vocatum esse
itaque ordinem parentelarem non probari. u ) Sed si paullo attentius legem Wisigothorum pertracta-
visset, facile intellexisset, illam graduum computationem, e Romano jure translatam, 15 ) ad antiquam
successionem hereditariam non pertinere. Nam quamquam ibi nepotes in secundo, pronepotes in
tertio, abnepotes in quarto gradu collocantur, w ) tarnen omnes patri, qui in primo et fratri, qui in
secundo gradu est, in successione anteferuntur. l7 ) Quod inter computationem et successionem
discrimen non modo ad descendentium et ascendentium ordinem, quos lex jussit intense et colla-
teralibus antecedere, sed etiam ad collaterals spectat, quum antiquae legis manifestis verbis caveatur, ut,
si defunctus, fratribus aut sororibus deficientibus filios fratrum et sororum reliquerit, illi omnem
hereditatem defuncti capiant, 18 ) qua re comprobari mihi videtur, fratris liberos ante patruum
successisse neque gradus proximitatem respectam esse. Idcirco, si omittam praecipuum ascendentium
jus succedendi, ne in Wisigothorum quidem lege vestigia parentelaris ordinis deesse mihi videntur. i:> )
12 ) Liutprandj lex 4: »Si quis Longobardus sorores et filias in capillo in casa reliquerit, pariter atque aequaliter
quantaecunque fuerent in hereditatem ejus succedere debeant tanquam filios legitimos dereliquisset«. Non dubitari potest, quin
Paulsenus in dissertatione: de antiqui populorum juris hereditarii nexu cum eorum statu civili sect. I. 1822 p. 69. falso
dixerit, verbo »filias« non defuncti sed praemortuae sororis defuncti filias significari, quae jure repraesentationis in locum matris
cum aliis defuncti sororibus successerint. Expressim enim hoc loco de filiabus in casa defuncti agitur; filiae vero sororis
non in casa defuncti, id est avunculi sed sui patris mansissent. Itaque filiae, quas ipse defunctus procreaverat, legis verbis
significantur.
* 3 ) Lex Wisigoth. (Walter) iv, tit. I. § 3., 4.
,4 ) cfr. Griesinger 1- c. ix. p. 507.
lä ) cfr. Pauli sent. rec. rv., xi. § 3.
,6 ) 1. Wisigoth 1. c. § 2—4.
”) 1. Wisigoth lib. iv. tit. 11. §. 2. (Ant.).
1S ) 1. Wisigoth lib. iv. tit. II. §. 8. (Ant.).
19 ) WisiGOTHos in ordine succedendi statuendo rationem secutos esse, hereditatem in propiore linea descendcre,
priusquam ad remotiorem rediret § 3 tituli secundi cit. libr. probare mihi videtur, ubi verbis: mam illae personae, quae sunt
a longioribus constitutae nihil se existiment illis prioribus posse repetere« significatur, omnes, qui a propiore defuncti genitore
descenderint, remotioribus in successione anteferendos esse.