Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1874 (Band XXI.)

10 
unitatis familiaris rationem conservabant ita, ut filii mortui ixon ad suos quisque liberos portionem 
suam deferrent, sed universa domus a patre descendens, cujus caput filii fuerant, in filiorum here 
ditatem succederet, ideoque omnes, qui gradu proximi erant in domu patris, qui antea hereditatem 
reliquerat, simul vocarentur. Quod legis salicae (Merk) Novella 168 comprobatur, ubi legimus: 
»Sed ubi inter nepotes aut pronepotes post longum tempus de alode terrae contentio suscitatur 
non per stirpes sed per capita dividantur«; nam neminem fugiet, hoc loco praecipue de ea terra 
agi, quam indivisam heredes simul possederant. — 
Quum igitur viderimus, bona filiorum, qui hereditatem patris non diviserant, ad patris 
domum ob earn causam rediisse, quod proprias domus filii non condiderant, concludendum est, 
hereditatem ejus filii, qui, quamvis separata oeconomia mortuus, liberis deficientibus propriam 
domum non reliquerat, item ad patris domum pervenisse. Itaque, si quis prole non relicta mortuus 
erat, patris domus ad successionem vocabatur. Qua in domu, quamquam caput vel primus gradus 
pater erat, tarnen fere nullo loco patris succedentis antiquiores fontes mentionem faciunt. Ita in 
Francorum salicorum Thuringorumque legibus cum industria patre omisso, ascendentium mater sola 
heres vocatur, quod paullo accuratiore egere disquisitione mihi videtur. 
PardesSUS 1. c. p. 701. in legis Salicae pacto LIX, 1 patrem ob earn causam expressis 
verbis non nominatum esse, quod omnibus nota fuisset consuetudo, ut pater post filios defuncti in 
hereditatem succederet, et quod legis consilium tale esset, ut praecipue facultas succedendi matri 
nuper concessa omnibus fieret conspicua. Sed quaestio existit, cur non in secunda ejusdem tituli 
paragrapho eadem ratione frater omissus sit, sed cur frater et soror simul succedentes nominentur, 
quum non facile negaveris, legem aeque sororis atque matris nuper concessum jus succedendi prae- 
dicare voluisse. Itaque facere non possum, quin, PARDESSI sententia reprehensa, WAITZIUM sequi 
praeferam e ), qui contendit, patrem hoc loco non nominari, quia revera antiquissimis temporibus 
perraro filiis successerit. Quum enim, quod jam supra exposui, antiquitus paterfamilias solus rei- 
familiaris dominium haberet, plerumque fieri non potuit, quin filii, nisi ipsi quidquam adquisiverant, 6b ) 
ante patris mortem nihil proprio jure possiderent, qua ex re sequitur, nihil quoque eos patri here- 
ditate relinquere potuisse. Quod quidem Burgundionum Langobardorumque legibus non confir- 
mari negandum est. Burgundiones enim, quum vellent filiis majoribus natu facultatem dare, con- 
dendi propriam domum et remfamiliarem, in mores induxerunt, ut pater vivus facultatem suam 
cum filiis aequis partibus divideret et deinde cuique liceret, de sua portione judicare. 7 ) Qua ex 
re cognoscas, filiis, si pater non diviserat, in patris domo habitandum victumque capiendum fuisse, 
necesse est, füiosque, nisi patre mortuo proprietatem non habuisse. Pater igitur iis tantum filiis 
succedere potuit, quibuscum remfamiliarem diviserat, qua ex re intelligitur, cur Burgundionum 
legibus tum tantum pater ad successionem vocetur, si antea commemoratum est, divisionem reifa- 
miliaris factam esse. Verba enim legis haec sunt: 1. Burg. (Pertz) LI,2: »Mud tarnen hujuscemodi 
legis vigore placuit definire, ut filius de portione quam acceperit, faciendi, quod voluerit liberum 
pötiatur arbitrium: ita ut si sine sobole moriatur patremque ejus superesse fatorum decreta per- 
miscrint .... pater suus ita successionem de qua loquimur suis partibus vindicabit, ut nihil ex 
ea alienandi habeat potestatem, ipsoque in fata conlapso ad reliquos filios defuncti fratris substantia 
*) cfr. Waitz. Das alte Recht, p. 108. Davoud-Oghloü. I., 554. Pardessi sentential« imprimis Schaeffsuk 
1. c. X., 299 laudat. 
fi b) 1. Alamann. XCII. 
h 1. Burg, t, 1. et LI, 1.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.