Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1874 (Band XXI.)

DE JURI BUS, QUIBUS MASCULI INTER SE 
SUCCEDENTES USI SINT, 
§ I- 
DE ORDINE SUCCEDENDI. 
lila prima et praecipua juris Germanici ratio, hominem non loco individui esse habendum, 
s ed membrum ac partem societatum, quibus cujusque jura definiantur et constituantur, neque sine 
'liibio in jure hereditario, neque imprimis in ordine succedendi caruit auctoritate. Ouae cum cogno- 
v >ssent, antea multi contenderunt J ), jus mortis causa succedendi apud Germanos non e dominio, quod 
suarum cuique rerum esset, ducendum esse, sed e gentis condominio cujusque socii bonorum, itaque 
fectum esse, ut consanguinei tantum antiquitus hereditatem defuncti capere possent. Cui respondendum 
es t, nunquam simul universam gentem in socii hereditatem, sed singulos cognatos secundum proxi- 
uutatis gradum successisse. Aliter igitur res se habet. 
Non gentis sed domus in consanguinitate posita communitas causa ac fundamentum erat 
Juris hereditarii Germanici, quod ex eo imprimis intelligitur, quod nemo heres alicujus habebatur, 
U'si praestiterat, se a genitore defuncti originem ducere et ad eandem domum atque defunctum 
Pertinere 2 ). Germanis enim persuasum erat, remfamiliarem non tarn ad singulos, quam ad totam 
domum sustentandam esse aptissimam, quare ad domum omnes res pertinebant. Sed tantum abfuit, 
ut ea de causa omnia membra domus cujusdam condomini reifamiliaris essent, ut initio paterfamilias 
solus de ea haberet judicandi potestatem; 3 ) quae quidem potestas apud singulos populos primum 
uioribus, deinde legibus circumscripta est. Membra autem domus, quae quisque procreaverat, quum 
quasi personam procreatoris repraesentarent et continuarent cum patrefamilias tarn arte conjuncta 
luibebantui, ut ante omne-s alios consanguineos defuncto succederent. Neque vero omnes descendentes 
smml in hereditatem patrisfamilias vocabantur, sed primi in successione ii erant, qui patrefamilias 
uuortuo capita domus fiebant, id est, filii defuncti, deinde nepotes, pronepotes, ceteri succedebant. 4 ) 
Quodsi filii, quod plerumque fieri solebat, 5 ) hereditate non divisa, in patris casa manserant, revera 
*) cfr. Fischer. Erbfolgegeschichte der Seitenverwandten in Deutschi. 1782 p. 31. sq. 
2 ) 1. Rothar. 153 et formulae ad hanc legem pertinentes, cfr. Homeyer. Stellung des Sachsenspiegels zur Parentelen- 
Wdnung i860, p. 13 sq. Wasserschleben. Princip der Successionsordmmg nach deutschem insbesondere sächsischem Recht. 
l8 6o. p. 2 et 32 sq. Siegel. Germanische Verwandtschaftsberechnung 1853. p-9-sq. Bi.untschli in: Kritische Überschau 
Uer deutsch. Gesetzgeb. u. Rechtsw. I., 391. 
3 ) Non dubitandum est, quin paterfamilias universae reifamiliaris dominium habuerit, quüm etiam liberos vendere vel 
hecare antiquissimis temporibus ei liceret. cfr. Weinhold. 1. c. p. 74 sq. — Trummerus in: Hamburg. Erbrecht 1852, I. p. 
'4 S< 1- omnia membra familiae quasi condominium rerum quae ad domum pertinuissent, habuisse contendit, ea ratione, ut filiis. 
Jicuisset, alienationem reifamiliaris prohibere; quod antiquiore tempore certe non exstitisse Lewis dissertatione: »de origine 
facultatis heredibus in jure Germanico concessae, prohibendi alienationes rerum immobilium 1862« evidenterprobavis.se 
mihi videtur. 
4 ) 1- Sal. lix. 1. Sax. vii. 1. Burg. xiy. lxxv. lxxviii. Langob. reg, Grimoai.di 1. v. 
*) 1. Rothar. c. 167. 1. Alamannor. 88.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.