8
praecipue in Franco-Gallia jus revolutionis floruit 14 ). — Salicam legem deinde Ripuaria et Anglo-
Saxonica leges secutae sunt, sed ita, ut aequitatis causa amitis quoque jus succedendi concederetur. —-
Ultra hos gradus consanguinitatis in antiquissimis Germanorum legibus nulla femina ad
successionem admittitur, nam Salicae legis manifestis verbis: (1. Sal. Pact. LIX, 3, 4.), et inde de
illis generationibus quicunque proximior fuerit ille in hereditatem succedat« significatur, verbo > inde «'
feminarum facilitate succedendi determinata, post feminas nominatas masculos tantum successisse 15 )-
Atque haec quidem de numero feminarum succedentium. Reliquum est, ut de alia discre-
pantia agam, quae in ordine, quo feminae inter se apud singulos populos vocantur, invenitur. Alium
enim ordinem Francorum-Salicorum et Ripuariorum, alium Langobardorum, Angliorum et Werinorum,
Burgundionumque leges demonstrant. Ac quidem ex fontibus ipsis regula elucet, apud illos populos,
qui Alias una cum filiis sive in totam, sive in partem hereditatis vocarent, feminas inter se secundum
usitatum ordinem, quem parentelarem postea probabo, successisse, ita ut Alia matri, mater sorori
anteferretur; ubi vero filiae non, nisi patre sine filiis mortuo, in hereditatem succedebant, soror ante
matrem vocata est 16 ). Videlicet si filius, tota patris hereditate percepta, sine liberis mortuus erat,
aequum omnibus videbatur, sororem, quoniam et maxime hereditate fratris, in cujus domu ac mundio
antea versata erat, egebat et, si frater ante patrem obiisset, totam hereditatem adepta esset, primam
in fratris facultatem succedere, praesertim quum matri dote, morgangeba, iisque rebus, quas secum
in matrimonium contulerat, prospectum esset. Quin talibus rationibus ducti Langobardi, I huringi,
Burgundiones 17 ) sorores ante matrem vocaverint, nescio an nemo dubitaverit. A quo ordine Franci
quidem abhorrent 18 ). Quum enim apud eos filii filiaeque simul in res mobiles succederent, non erat,
cur a regula discederetur; ideoque sorores, quippe quae ex patris hereditate victum capessivissent,
post matrem succedebant. —
Quum igitur demonstraverim, feminas initio minime, postea non secundum constantem sibi
regulam, sed ex aequitate alio apud alios populos modo ad successionem vocatas esse, sequitur, ut
masculorum jura propria latius pertractem. Ac primum quidem in animo mihi est, exponere, quae
jura masculorum inter se succedentium a modo descriptis feminarum discrepantia extiterint, deinde,
quomodo successio masculorum feminis adhibitis mutetur, nec denique praetermittam, jus mariti ad
hereditatem uxoris spectans brevibus verbis illustrare. —
“) cfr. Schaeffnkk »Geschichte der Rechtsverfassung Frankreichs« 1845. III. p. 372.
!5 ) cfr. Schröder 1. c. p. 115.
,ti ) Plerique scriptores errore capti sunt, hanc discrepantiam ordinis succedendi ad masculos quoque pertinuisse ita r
ut apud eos populos, qui sororem ante matrem ad successionem vocant, frater quoque ante patrem succederet. Quae sententia
a Grimmo in Deutsche Rechtsalterthümer p. 477 primo dicta, postea a multis laudata, non modo nullo loco fontium compro-
batur, sed refellitur lege LI, 2 Burgundionum, ubi pater proximus ad hereditatem filii sine liberis mortui vocatur, quamvis
soror statim post filiam matre exclusa succedat.
17 ) 1. Liutpr. 3, 4. I. Thuring. VI, 1—3. 1. Burg. XIV, 1, 2.