Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1874 (Band XXI.)

4 
angustumque concluderetur, liic parvus, illic magnus feminarum numerus ad hereditatem vocatus est 
Omnes autem populi in numero earum feminarum, quae ad successionem admittuntur, filiam 10 ), 
plerique matrem et sororem n ) referunt. Sunt vero etiam, qui illam succedendi facultatem latius 
e xtendant; Langobardi enim amitis, Franci et Anglo - Saxones materteris et amitis jus hereditarium 
Concedunt. 
Atque apud Langobardos quidem amitae ob eam causam vocatae sunt, ut ab inopia ct 
Paupertate defenderentur. Quum enim pro experto haberetur, heredes defuncti amitis non semper 
victum necessarium dedisse itaque illas, inopia perductas, cum servis matrimonia iniisse, Ahistulphus 
fex lege citata cavit, ut amitae una cum sororibus defuncti in fratris filii hereditatem succederent. 
ßifficilius antiquissima Francorum Salicorum lex explicatur, quae materteras solas post sorores vocans 
a ceterorum populorum legibus miro modo discrepat ia ). Atque omnes fere, qui de hac re disseru- 
er unt, id ob eam causam factum esse proferunt, quod matertera apud Francos eadem cognatione 
c um nepote conjuncta fuisset, quam Tacitus inter avunculum et nepotem intimam antiquissimis 
temporibus exstitisse commemorat 1 ®). Quae causa mihi quidem nullo modo sufficit Nam negari 
non potest, non esse, cur ipsa matertera sola tarn arte cum nepote conjuncta fuerit, praesertim quum 
non dubitandum sit, quin amitarum imprimis eae, quae caelibes in casa agnati remanserant, majore 
cura et amore nepotem complexae sint, ideoque majorem spem succedendi in ejusdem hereditatem 
habuerint. Sed dixerit quisquam, Francos materteram vocantes id egisse, ut domus nepotis et 
niaterterae — ut ait Tacitus — »sanctiore quodam nexu« inter se conjungerent, ut domus nepotis 
datior et firmior teneretur.« Cui respondendum est, Francos ad hunc finem assequendum melius 
avunculum vocavisse, qui, quoniam masculus, majore auctoritate, quam matertera in sua familia sine 
dubio utebatur. Avunculus autem expressis verbis, quod inferiore loco probabo, hereditate nepotis ex- 
cluditur. Accedit, quod, si revera tarn singularis inter nepotem et marterteram necessitas exstitisset,. 
vice versa eadem de causa nepoti in hereditatem materterae succedendum fuisset, cujus rei antiqui- 
°res fontes mentionem non faciunt. Aliam igitur conjecturam afferre ausim. Invenimus enim mea 
Quidem sententia hoc loco jvestigia atque initia illius juris revolutionis, quo secundum regulam: 
»paterna paternis, materna maternis« efficitur, ut hereditas a matre accepta ad maternos, a patre 
relicta ad paternos consanguineos, si heres matris vel patris, prole non relicta, mortuus fuerit, redeat. 
Quum enim cognati jure hereditario, quod Taciti tempore habuerant, variis de causis, quas hoc 
Vo accurate exponere longius videtur, privati essent, postquam feminae ad mortis causa successionem 
'idmissae sunt, injustum videbatur, etiam illam partem hereditatis, quam defunctus a matre obtinuerat, 
a d paternos parentes, maternis exclusis, redire. Itaque voluerunt Franci, ut in maternam hereditatem 
saltern materni cognati succederent. Quum vero feminae imprimis antiquioribus temporibus plerumque 
Mobilem tantum hereditatem relinquere possent, ideoque difficilius esset, cognoscere, quantam hereditatis 
Partem a matre, quantam a patre defunctus accepisset, consilium captum est, materteram, quam 
c um matre defuncti artissime conjunctam esse elucet, in omnem mobilem hereditatem cum matris, 
*um patris vocare, reliquos vero cognatos excludere. Haec mea sententia eo adjuvatur, quod postea 
,0 ) 1. Sal. LIX,i. 1. Ripuar. LVI,i. 1. Saxon. VII,5. 1. Thumno. VI,i. I. Bajuv. XV,io. 1. Alam.LVII. I, Burk. 
1. Fris. XIX, 2. et. q. s. 
") 1- Thuring. VI, 2, 3. 1. Burg. XiV, 2. 1. Fris. 1. c. 1. Liutpr. c. 3. (Pertz M. Leg. IV. p. 108). I. Saug. 
l -lX. i, 2. 1. Rip. LVI, i, 2. 
12 ) Pactus leg. Salic. (Merk.) LIX, 3. 
13 ) Taciti Gkrm. cap. 20. cfr. Griesinger 1. c. X, 65. Waitz : Das alte Recht der salisch. Franken 1846 p. 109.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.