6
ac domicilium caperent, transibant, et ut prius pater filiam, ita tune frater sororem vel patruus
neptem in mundio habuit. '*) Qua ex re, quum sequatur, ut filia ne mortuo quidem patie sui juris
facta sit, perspieuum est, dominio rerum quoque eam caruisse, quamobrem fieri potuit, ut hereditate
patris vel alii cognati omnino excluderetur. Itaquc Tacitus hereditär« juris femineo sexui concessi
nullo loco mentionem facit, sed heredes tantum masculos, id est liberos (scilicet filios, nepotes)
fratres, patruos, avunculos enumerat. r >) Prima autem hujus feminarum juris vestigia in barbarorum
legibus invenimus. Quum enim, postquam populi certis sedibus consederunt, regum potestate
corroborata, viri ab armorum studio ad agros colendos transirent, neque prioris temporis valida
tutela feminis opus esset, quum praeter corporis ingenii quoque vires in dies magis colerentur,
feminarum situs paullatim melior factus est. Adde. quod plerique populi praeceptis fidei christianae,
quae feminis maxime favent, imbuebantur et, per saecula cum populo Romano commixti ejusque
jure ac moribus consueti, didicerant, feminis majorem auctoritatem et pleraque masculorum jura
attribuere. Itaque mundium antiquum, quod prius imprimis potestate puniendi vel vendendi con-
tinebatur in simplex tutoris praesidium fere in una administratione rerum mundoaldae consistens
attenuatum est, 6 ) mulieris emptio symbolici fiebat momenti 7 ) feminae plerasque res proprio jure
possidebant. Simul facultatem succedendi quamvis circumcisam nactae sunt, quae commutatio,
quomodo facta sit, ex barbarorum legibus, ubi primum de feminis succedentibus commemoratur,
videre licet. Quibus in legibus masculorum jus succedendi, quod tanquam omnibus notum nullo
loco accuratius exponitur, primum et principale et communi consuetudine compositum, feminarum
jus nuper concessum, minime perfectum, sed crescens per annos et particulari cujusque populi con
suetudine ortum apparet.
Numerum feminarum succedentium paullatim auctum esse, Salica et Langobardica legibus
comprobatur. Langobardorum enim regis Ahistulphi lege quadam sancitur, ut jus hereditarium, antea
filiabus et sororibus tantum concessum, ad amitas extendatur 8 ), et similiter legis Salicae antiquiores
textus filiam, matrem, sororem, materteram succedentes enumerant, novissimi amitam adjungunt 9 ).
Particularis autem originis jus feminarum ob eam causam putandum est, quod diversi populi non
unam ac constantem rationem in feminis ad successionem vocandis secuti sunt, sed ad suum quisque
arbitrium, prout necessitas et condicio feminarum poposcerunt, feminis hereditatem deferebat. Dis
crepant enim inter se cum numero, tum ordine feminarum succedentium.
Quod autem numerum attinet, quum jam proximi tantum parentes firmiore vinculo inter
se continerentur, deinde, ne nimis juri hereditario masculorum obtrectaretur, omnibus populis Ger-
manicis justum videbatur, eas tantum feminas, quae artiore quodam consanguinitatis et familiaritatis
vinculo cum defuncto essent conjunctae, ad hereditatem per successionem acquirendam admitti.
Quae familiaritas, quum apud alios populos ad multas feminas pertineret, apud alios in exiguum
«I 1. Rothak. c. i8i (Pert/. Monum. Germ. hist. Leg. IV, p. 42) et ejusdem regis cap. 195, 196, 197. 1. Saxön VII, 5.
ä ) cfr. Tacjtj Germaniani cap. 20. Solus Thüdichumus in: Gau- und Markverfassung in Deutschland, i860,
p. 189 verbo Taciti: »liberia duos sexus. complexus, contendit, jam Taciti temporibus filiabus jus hereditarium concessum
fuisse, quam sententiam postea, § 9 n °L 1 4 refellam.
*) cfr. ScHROKincR: Geschichte des ehelichen Güterrechts in Deutschland, Bd. I, 1863, p. 4.
■) Lex Salica (Merkel) XI.IV. et LXXI. — Schrokuek, 1. c. p. 55. Davoud-Oghlou I, 41.
*) Ahistulphi lex 10 (Hertz M. Leg. IV. p. 198) enuntiat: »nam amedanis eorum nepotum possessionem capete
nullo modo potehant, quia nihil de eisdein amedanibus ipse continetur edict us nisi aut sorores aut parentes proximi succedant.«
s. I. Sal. (Merk,) P-actus I.IX, 3 .: »Si isti [frater et soror] non fuerint, tune soror■ matrix in hereditatem succedat.«
et ibid: Novell. 167. »Si soror matris non fuerit, sic patris. soror in hereditate succedat.« —