Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1874 (Band XXI.)

De situ feminarum in jure hereditario germanorum antiquissimo. 
Griusquam aggrederer ad disquirendam quaestionem, quae jura sexui virili in successione hereditaria 
Germanorum antiquissima concessa essent, pauca praemittenda mihi esse putavi de statu, quo 
femineus sexus cum in universo jure Germanico, tum in hereditario jure antiquissimo gavisus sit. —- 
Quis enim est, qui neget, ilia succedendi jura propria et praecipua masculorum non, nisi jure feminei 
Sexus respecto, lucide apparere, praesertim quum plerique antiquiores föntes feminarum tantum 
successions accuratiorem mentionem faciant; quod quidem multi de iis, qui ante de hac re disseru- 
er unt, neglexisse mihi videntur. — 
Ut apud omnes populos, ita etiam apud Germanos feminas initio jure ac libertate omnino 
earuisse omnes consentiunt. ') — Quae, quoniam corpore masculis erant inferiores, antiquissimis 
temporibus, quibus propter bellorum migrationumque labores corporis robur praevalebat, plane 
Potestati masculorum subjectae erant. Atque ne matres quidem, quas prae aliis populis Germanr 
eolebant, sui juris erant, sed aeque ac liberi ad familiam pertinentes in mundio ac potestate patris- 
fe-milias versabantur, ita ut privati et quum liberi tantum homines, qui sui arbitrii erant, idonei ad 
suscipienda et exercenda publica officia putarentur, publici quoque juris expertes essent. Quae 
c um ita sint, facile intelligitur, cur feminae res neque proprio jure possidere neque hereditario jure 
percipere potuerint. Quum enim omnis resfamiliaris, quod inferiore loco accuratius exponere mihi 
üceat, familiae esset, de qua solum caput familiae liberam habuit potestatem judicandi, omnia, quae 
ftiulier et liberi manu quaerebant aut • possidebant, si ornamenta et vestimenta muliebria, quae, anti- 
quitus proprio jure feminas habuisse in dubio non relinquitur, ®) exceperis, propria erant patris- 
Gmilias. Qui mortuus ita hereditatem reliquit, ut ex prole sua, qui sui juris et capita familiae 
fiebant, omnia bona defunct! obtinerent. Filiae autem ad fratrum familiam vel domum, ubi victum 
■) cfr. Weinhold : Die deutschen Frauen in dem Mittelalter. 1851, pag. 4/ 1 sqq. Griesinger, in Danz Hand 
huch des deutsch. Privatr. IX, 288 sq. Davoub-Oghloii: Histoire de la legislation des anciens Germains 1845, I, 41. 
Daboulaye : Recherches sur la condition civile et politique des femmes. 1843. p. 81. 
2 ) cfr. Gerber: System i860 § 33. Gierke, Rechtsgeschichte der deutsch. Genossenschaft, 1868. I, 13 sqq. 
3 ) Griesinger 1. c. IX, 311. Davoud - Oghlou X, 63. .
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.