Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1874 (Band XXI.)

7 
Dr. C. Himly 1) chemiam theoreticam et experimentalem sexies per hebd. 
hora X docebit; 2) exercitationes chemicas practicas, analyticas, pharmaceuticas , 
zoochemicas atque forenses horis XI—II sueto more in laboratorio aeademico instituet. 
Dr. G. Karsten 1. privatim 1) doctrinam electricitatis quater tradet diebus 
Lunae Martis Iovis et Veneris hora IX—X; 2) geographiam physicam binis leget 
diebus Mereurii et Saturni h. IX — X; 3) exercitationes physicas instituet practicas; 
IL privatissime et gratis colloquia physica moderabitur. 
Dr. Guil. Seelig I. publice de praeceptis sodaliciorum popularium disseret 
horis postea definiendis; II. privatim statisticam tarn generalem, quam patriae docebit 
diebus Martis, Mereurii, Iovis, Veneris hora VIII matutina. 
Dr. Gustavus Thaulow I. publice 1) in seminario paedagogico exercita 
tiones moderabitur diebus Martis et Veneris hor. Ill—IV; II. privatim historians phi- 
losophiae recentioris docebit horis matutinis VII—VIII diebus Lunae, Martis, Iovis, 
Veneris; privatissime sed gratis in societate aristotelica Aristotelis libros politicos inter- 
pretabitur diebus Lunae et Iovis h. Ill—IV. 
Dr. G. D. E. Weyer I. publice astronomiam sphaericam bis per hebd. diebus 
Mereurii et Saturni horis matutinis IX—X docebit; II. privatim 1) stereometriam et 
trigonometriam sphaericam tradet quater per hebd. diebus Lunae, Martis, Iovis, Veneris 
hora IV—V; 2) calculum differentialem quater per hebd. diebus Lunae, Martis, Iovis, 
Veneris hor. V—VI leget. 
Dr. Karolus Weinhold I. privatim historiam litterarum germanicarum usque 
ad saec. XV tradet diebus Lunae Martis Jovis Veneris h. IX; II. privatissime et 
gratis exercitationes societatis germanicae consueto more moderabitur d. Lunae 
h. h, VI—VIII p. m. 
Dr. Tlu Möbius privatissime 1) locos e libris norreenis delectos interpretabitur 
horis ternis; 2) exercitationes danicas instituet horis binis. 
Dr. Rudolf us Us in g er I. publice historiam status rei publicae in Germania 
binis scholis horis postea definiendis explicabit; 2) publico officio exercitationibus 
seminarii historici praeerit horis VI—VIII die Veneris; II. privatim historiam rerum 
in Europa tempore revolutionis francogallicae gestarum diebus Lunae, Martis, Iovis, 
h. XI—XII tradet. 
Dr. Karolus Möbius, I. publice doctrinam de animalium marinorum vitae 
conditionibus exponet conjunctam cum excursionibus in sinum Kiliensem faciendis 
d. Mereurii h. IV; II. privatim anatomiam comparativam quinquiens p. hebd. h. VIII IX 
docebit; III. privatissime exercitationes zoologicas et zootomicas cum microscopii usu 
coniunctas horis postea definiendis instituet.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.