Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1874 (Band XXI.)

1. EX ORDINE THEOLOGORVM 
1. PROFESSORES ORDINARII 
Dr. C. Lüdemann I, publice binis p. h. horis seminarii homiletici studia et 
exercitationes moderari perget singulis diebus Iovis h. h. X—XII; II, privatim 1) 
quaternis p. h. horis systema ethices Christianae exponet diebus Lunae, Martis, Iovis, 
Veneris h, IV; 2) binis p. h. horis theologiae practicae partem I. s. ecclesiae aedifi- 
candae et gubernandae principia explicabit diebus Mercurii et Saturni h. IV; 3) binis 
p. h. horis seminarii catechetici studiis et exercitationibus praeerit singulis diebus 
Mercurii h. h. X—XII. 
Vocis cantus liturgici legibus conformandae cura viro huius artis peritissimo 
demandata est. 
Dr. B. Weiss I, jpublice interpretabitur selecta capita ex evangelio Lucae hör, 
postea definiendis; II, privatim 1) tradet isagogen historico-criticam in libros novi 
testamenti quinquies p. hebd. h. VIII; 2) interpretabitur epistolas Pauli minores ad 
Galatas, Philippenses, Thessalonicenses datas quinquies p. hebd. hör. IX. 
Dr. A. Klostermann I. publice de libris V. s. T, i. historicis disseret diebus 
Mere, et Iovis h. XII; privatim 1) locos veteris testamenti Christum futurum spectantes 
explicabit diebus Lunae, Martis, Veneris, Saturni h. XI; 2) libri Jesajani capita 
I—XXXIX interpretabitur diebus Lunae, Martis, Veneris h. XII. 
Or. F. Nitzs ch I. publice 1) exercitationes systematicas moderari perget diebus 
Mart. h. VI; 2) de rebus civilibus atque auctoritate magistratuum ad normam ecclesiae 
evangelicae disseret diebus Vener. h. VI; II. privatim tradet theologiae dogmaticae 
partem specialem diebus Lunae, Martis, Mercurii, Iovis, Veneris h. XII. 
Dr. W. Moeller, h. t. decanus, I. publice 1) exercitationes ad historiam eccle- 
siasticam spectantes moderabitur binis p. h: horis postea definiendis; 2) historiam 
ecclesiasticam recentiorum temporum inde a fine saeculi XVI narrabit diebus Mercurii 
Iovis Veneris hora VII matutina; II. privatim encyclopaediam et methodologiam 
theologiae docebit diebus Lunae Martis Veneris Saturni hora X, 
l*
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.