Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1873 (Band XX.)

1. EX ORDINE THEOLOGICO 
1. PROFESSORES ORDINARII 
Dr. C. Lüdemann I. publice binis p. h. horis seminarii homiletici studia 
et exercitationes moderari perget singulis diebus Jovis h. h, X—XII; II, privatim 
1) sexies p. h. t h e o 1 ogi am pr ac t i c a in docebit h, IV—V; 2) binis p. h. horis se 
minarii catechetici studiis et exercitationibus praeerit singulis diebus Mercurii 
h, h. X—XII. 
Vocis cantus liturgici legibus conformandae cura viro huius artis peritissimo 
demandata est. 
Dr. B. Weiss I. publice de origine evangeliorum quae dicuntur synoptica 
disseret die Sat. hör. V—VII; II. privatim 1) summam religionis christianae e scriptura 
sola repetitam tradet quater p. hebd. h. IX; 2) evangelia Matthaei, Marci, Lucae 
interpretabitur quinquies p. hebd. h. X. 
Dr. A. Klostermann I. publice canticum canticorum tractabit die Sat. h. 
^ privatim 1) introductionem in libros Vet. Testamenti quam dicunt quinquies 
enarrabit h. XII; 2) Jesajani libri capita XL—LXVI interpretabitur ter h. XI. 
Dr. F. Nitz sch, h. t. decanus, I. publice 1) exercitationes systematicas moderari 
perget die Mercurii h. V; 2) ex instituto Calliseniano de discrimine disseret, quod 
evangelicis cum catholicis circa locum de ecclesia intercedit, cum theologorum tum 
ceterorum commilitonum rationibus consulturus, dieb. Mercur. h. VI; II. privatim 1) 
tradet theologiam symbolicam dieb. Lun. Mart. Jov. Ven. h. V; 2) epistularn Pauli 
ad Romanos datam interpretabitur iisdern diebus h. IV. 
Dr. W. Moeller I. publice historiam doctrinae ecclesiasticae de scriptura sacra 
enarrabit die Saturni hora VIII—IX matutina; II. privatim 1) historiae ecclesiasticae 
partem alteram tradet quinis per hebd. scholis h. VIII—IX; 2) historiam dogmaturn 
enarrabit quinquies per hebd. h. III—IV. 
l*
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.