Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1870 (Band XVII.)

47 
ut poetam tragicum decet, mores per heroicae antiquitatis tempora ab hominibus 
probatos respexit. Contra si verum esset Eurydicam priorum actionum participem 
non victimae instar ad mortem tantum subito rapi, hanc mutationem emendationem 
esse lubenter concederem. Sed tales coniecturae incertae sunt. 
VI. 
Iarn ut conclusiuncula adiciatur, argumentum dissertationis paucis repetamus. 
Extant loci Euripidei non ita pauci, qui prorsus inepti vel ridiculi essent, nisi Ae- 
schyli aut Sophoclis vituperandi consilium eis inesse statueremus. Alia placita ibi non 
sine causa, alia temere Euripides perstrinxit, nulla perfide ideoque ut auctoritatem 
aemulorum minuendo suam ipsius gloriam augeret. Id solum spectavit ne diutius 
spectatores praeclare dictorum admiratione capti vitiorum prorsus obliviscerentur. 
Quod optime omnium Sophocles intellexit qui, quamquam et ipse quidem ultionis causa 
castigatorem suum in fabulis nonnumquam palam vituperare non dubitavit, tarnen 
amicitiae vinculum quo cum eo vinctus erat numquam solvit mortemque amici palam 
luxit. *) Cum deniqüe Euripides spectatores non solum delectare sed etiam erudire 
vellet, leges artis tragicae diligenter observare non curabat. Quare qui inopia ingenii 
eum laboravisse censeant aeque miuste ludicant ac ei qui pravis moribus eum fuisse 
contendant. 
Hartung. Eur. rest, II, p. 297. Haec narratio etiamsi a Fritzschio (Hermanni opusc, V. 
203) in dubitationem vocatur, qui Aeschyli post mortem Sophoclem tarn aperte luxisse dicit, cum 
tarn diu Eunpidi superstes non fuisset, ut eo vivente nuntius, ilium obiisse, Athenas pervenire 
posset, id tarnen demonstrat, inimicoa hos duos poetas non fuisse.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.