Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1870 (Band XVII.)

(I. p. 360) r ut forma Ulyssis a Minerva apud Euripidem mutata (Dio: cturrj yctq dwd- 
i!i;eiv jjtov to e](tos mi ty\v (ßawjv) verbaque chori ad adventuin suum explicandum prolata, 
qualem explicationem sine dubio Euripidem adiecisse idem vir doctus recte dicit, 
simul emendationes Aeschyleorum habendae sint. 
Argumentum Antigonae Euripideae Hartungius .denuo contra Welckeruin, 1 ) qui 
duce Iiygino (c. 72) hanc fabulam restituendam esse naturainque rerum ibi gestarum 
prorsus aliam fuisse ac rerum a Sqphocle prolatarum eontendit, secundum ea, quae 
Aristophanes ßyzantius 2 ) adnotavit quaeque seholio 3 ) in fine Antigonae Sophocleae ad- 
scripto insunt, excepto eventu ab Antigonae Sophoclis argumento non multum dis- 
crepasse dicit satis perspicua et certa haec testimonia esse recte iudicaus. 4 ) Igitur 
nihil mutatum est nisi quod Antigona non moritur, sed Haemoni, qui earn in cor 
pore fratris cremando et humando adiuverat, venia Creontis accepta, in matrimo- 
nium datur. Hunc comoediae exitum et Euripide indignuin esse Welckerus dicit; et 
profecto subita animi Creontis mutatio ridicula esset, nisi deorum numinc earn effe- 
ctam esse deumque ex machina nodurn solvisse cum Hartungio censendum esset. 
Etiam correctorem Sophoclis nonnullis locis Euripidem extitisse eiusdem viri docti 
probabilis coniectura est, quamvis laudare non possim eum ainori erga hunc suo ita 
indulsisse, ut omnibus locis meliora ab eo substituta esse statuat. Iniustum et audax 
iudicium est Ismenae personam prorsus inutilem ab Euripide recte omissam esse. 
Nam cum prologorum inventum tunc temporis Sophocles nondum adoptavisset — id 
quod profecto laudandum erat — ne spectatores inde ab initio fabulae de consilio 
Antigonae incerti essent et ut statim ei timerent, opus erat virginem cum familiari 
aliquo satis fideli communicare, quae suscipere vellet. Quis autem hominum dignior 
ei videri poterat, haee ut acciperet, quam soror Ismena? Dicit Hartungius, Haemoni 
haec aperienda fuisse. Audio. At num certum erat, hunc sponsae causa praecepta patris 
lubenter laesurum esse? Quid amantium sit, statuere non ausim; num omnino tam 
confidenter ut Hartungius fecit, statui possit, valde dubito. Neque hoc euro, cum id 
tantum tibi persuaclere velim, Ismenae personam inutilem non esse minimeque ergo 
palmarem emendationem ab Euripide, — si revera fecit, — factam esse. Satis me simul in- 
dicavisse puto, quid de ope quam apud hunc Haemon Antigonae in Polyriice sepeliendo 
tulisse dicitur, iudicandum sit. Nimis denique Hartungius Euripidem laudat quod An- 
tigonam semper intra muliebris naturhe fines consistentem fecerit. Nam Sophocles, 
(■* 
lUTUnO J;nv 
.-hi, (] . nj.hb) N 
ü tVi .fid . 0 1 
Hun -u : )t si to v ‘\ 
ii') tow; vv r ,o 
h trag. Cr. p. 5b3 sqq. . ■ \ > i \ 
2 ) Argum. Ant. Soph, tj /xvSonoiia xal n«(i KvQiniily lv ’Avnyovy ' nXqy Jx(i (poiQn'^tidu flint 
xov Af.fiovot (ftd'onu n(>ö$ yufxou v.oivt/ivfav jtai n'xjii toy Maiftay«, 
''I on, tfiaifiiQti Ttic KvQiaitfov ‘Aviiyoyt] alttj, on lywQa&tiOu Ixfivtj Jiti toy AYfXovoi (quia 
ilnlo(h) nyos yrcfiov* iyiav^-a ift lovvavtiov, 
4 ) Eur. rest. I. p. 421 sqq.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.