Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1870 (Band XVII.)

45 
Aeque bene eadem narratione nuntii alicuius conloquium Penthei cum Tiresia sub 
sequent! proferri et a Pentheo damnari poterant. Si denique serio Euripides haec 
finxit, cur senes paullo ante iuventutem viresque suas gloriati*) ubi proficiscuntur 
viribus suis diffidunt? 2 ) Cur Cadrnus tantopere se vigere modo professus ut per 
totam noctem saltare posset (v. 180) eodem fere spiritu Tiresiam interrogat (v. 183) 
oujcouv o%o<ow sk o?os wff«Vc/uer; Omnis contradictio prorsus tollitur, si contra Aeschy- 
lum hanc scenam factam esse concesseris, apud quem eodem modo duos senes pio 
animo ad Bacchum deurn saltatione Bacchica celebrandum processisse, 3 ) nihil vero 
admissum esse, quo quam ridicula talis processio esset indicaretur, coniciendum est. 
Quod cum fastidiret Euripides aperte risit. 
V. 
Fragmenta cum nihil quod nobis tractandum sit praebeant, adnotationes 
veterum scriptorum et coniecturas hominum doctorum de fabulis deperditis factas in 
conspectum trahamus. 
Dio Chrysostomus chorum in Euripidis Philocteta sicut in Aeschyli ex 
civibus Lemniis constitisse tradit 4 ) , sed apud ilium ubi prodierit se excusavisse 
quod per tot annos infelicem Philoctetam non visisset eique opem tulisset; quam 
excusationem apud Aeschyluin defuisse. Hoc additamento simul Aeschyli negle- 
gentia reprehensa est, quam Sophocles pro Lemniis nautas Neoptolemi substituens 
tacite correxit. Cum porro improbabile esse Euripides duceret, volnus veneno letali 
impletum sine inedici cura mortiferum non fuisse, Actorem medicurn interdum Phi 
loctetam visentem fecit, 6 ) Apud Aeschyluin denique, qui minus quarn poetae posteriores 
probabilitati studuisset, Ulyssem forma minime rnutata cum Philocteta conlocutum esse 
chorumque causam adventus non protulisse non sine causa Hartungius conicit 
') 180 sqq. 
a ) 356 sqq. 
3 ) cf. Welcher, p. 332. 
4 ) 01', LII. xal in)v o yopef aiT(j> (ly AlayvUp) Ttayanqasios wontQ o rav Evqmidov oitUv 
iderjO-ti, "Afiifio yd(/ ex räiy Ai/fifiioy InoeyBavro yoQoy. trfXA’ o fiiv Ev(>enCJt]g ev9v$ anoloyovfteyoy 
nmoii\xe ntpi rjjf ngcreQoy apeXelas, ore tf>) roaovuoy irüv ovre n(>oe0.9oe nftos toy •Pei.oxrriTqv ovn 
ßoti9rj«eKV ovifiy avrtß. 
5) Dio: rov ’jixroQu elanyei Iva Atj/uyttoy, iAg yviiQifiOv, uö <I>il.oxryry n^oatovra xal noUtxXH 
avfxßeßlrjxira, ubi Actoris nomen pro Hoctoris reponendum esse Hartungius ex Hygini verbis (c. 102) 
„quem expositum pastor regis Actoris nomine Phimachus, Dolophionis filius, nutrivit“ recte conicit. 
(Eur, rest. I. 355.)
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.