Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1870 (Band XVII.)

44 
Spartanorum amicos quique post pugnam apud Deliura factam mortuorum sepulturam 
prohibuissent 1 ) incitarentur. At extat alius locus ubi Aeschylura vituperari procul 
dubio est. Dicit Theseus postquam Adrastura rogavit ut de occisorum septern ducuin 
vita et genere aliquid sibi referret: (v. 848 sqq.). 
ev S’ovk f^Yja-ofActt cre, pri yeKoor c(pAw, 
c/ v t c/ ■> / 
oroo ^vvsarri rwvo euxaros sv /ax%% 
tj Tgxv/xx hoyxti? 7To\sfxloov i^^XTO- 
Hoc additanmentum, si vituperationem ei inesse negares, prorsus ineptum esset; 
nam unde tabs cogitatio Theseo oriri poterat? Alia quaestio est qua in tabula 
inventuin reprehensura extiterit. Septem ad Thebas respici Hartungius putat. 2 ) Sed 
haec sententia probabilis non est, cum mandata Eteoclis neque singularia sint neque 
eis cum nostri loci argumento aliquid sit commune. In Argivis potius inventum 
extitisse coniecerim; ibi enim cum mortuorum heroum laudatio ab Adrasto facta totum 
actum explevisset, 3 ) etiam more epico a quibus singuli volnus mortiferum accepissent 
narratum es3e simile est veri. 
Alium locum in Bacchis mihi videor detexisse. Eundern mythum ab Aeschylo 
in Pentheo tractatum esse Aristophanes Byzantius 4 ) tradit, quod nomen trilogiae fuisse 
huiusque argumentum tabula Euripidea duce restituendum esse probabiliter Welckerus 
coniecit. 5 ) At non ita Euripidem Aeschyli vestigiis institis3e, ut eadem modo aliis induta 
verbis repeteret, sed et in argumenti dispositione et singularum partium elaboratione 
propriam viam ingressum esse, ex aliarum horum poetarum tragoediarum eandem 
fabulam tractantium diversitate non audacius erit colligere, praesertim cum Aeschylum 
etiam in Pentheo non semper probabilitati studuisse ex aperta Euripidis vituperatione 
luculenter appareat. Neque enim contendere dubito, diverbium Cadrni et Tiresiae 
non nisi Aeschyli notandi causa fabulae insertum esse. Senes saltantes Baccharum- 
que furores imitantes tarn ridiculam ne dicam fastidiosam speciem praebent, ut a 
poeta nostro sensu pulchri et decori satis magno praedito serio haec scena inventa 
vel repetita esse non possit, imrno verbis rts oos ro yijfxs ovk ccia%vvo^cu | psWwv 
Xoqeveiv K^xTci Kiaacoaxc s/jicv, 6 ) veram eius sententiam inesse puto, praesertim cum 
v. 201 Tiresias ut se excuset nihil dicat nisi dei hoc iussurn esse, quam defensionem 
ut supra diximus Euripides nihili facit. Accedit quod hac scena opus non est. 
il\ oVi 
>) Thuc. IV. 97. 
a ) Eur. rest. II. p. 293. 
3 ) Welcker. Aesch. tril. p. 376. 
4 ) Argum. Bacch. q fivSonon'a xtlrcti 7i«p Alaj(v).io ly Ilty&tT flV. p. 212 D.) 
5 ) Aesch. tril. p. 327 sqq. 
«j v. 197-198.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.