Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1870 (Band XVII.)

42 
ditione ut, priusquam certa promittat, Danaus etiam populi animum precibus sibi 
conciliatum eat. Etiam in contione ad petitionem Danai civibus comrnendandam nihil 
dicit nisi iram deorum *) tirnendam esse , ne uno quidem verbo tangens etiam famam 
dignitatemque imperii vetare ne quis frustra iustum auxilium a civibus petat. Omnium 
gravissimum est quod a suo ipsius foco suppliees arcet 2 ] et iubet ut communibus urbis 
focis utantur: sic tantum omnes cives ut periculum amoveatur operam daturos esse 
expectari posse. Nam ut boni regis est civium salutem pluris aestimare quam suam, 
sic etiam cives regem, ubi malum immeritum dornum eius invasit, pro viribus susten- 
tare debent. Bene profecto cum Danao agitur quod cives non aeque timidi, ubi 
preces audiverunt, refugium supplicibus denegandum non esse consensu decernunt. 3 ) 
Mirum denique est regem, cum Jovein gravern supplicum ultorem fore bene sciat, du- 
bitare utrum in tutelam Danaides recipiendae sint necne. Quid enim? nonne idem 
est ac dubitare utrum impium esse liceat necne? Magnitudinem periculi instantis 
conqueri et lamentari poterat, at quid responderet incertus esse non debebat. 
Multo dignius magni imperii rege Demophon in Heraclidis, ubi Jolaum sup- 
plicantem audivit, quamvis Copreus praeco Eurysthei dominum suum tale factum gra- 
viter ulturum esse minetur, suppliees quantum fieri possit tuendos esse dicit. Adiuvat 
quidem chorus qui prior advenit preces Jolai, sed etiamsi taeuisset, regem alia de- 
creturum non fuisse ex responsione eius satis superque elucet. (v. 236 sqq.) Narn 
praeter consanguinitatem qua cum Heraclidis coniunctus sit duobus rebus se compelli 
dicit ne auxilium deneget, pietate scilicet erga Jovern supplicum fautorem et fama 
dignitateque urbis quae aliquem frustra iustitiae opibusque suis confidere non sinant. 
Has plurimi aestimandas esse his verbis dicit (v. 242) to Tctfoxqov ovTieq fiel ^ctAiara 
(ßgovTlo-cti procul dubio etiam Aeschyli vituperandi causa a poeta additis. Imminens 
bellum dolet quidem, sed non timet. Toturn denique populum sententiae suae plausum 
laturum esse'tantopere ei persuasum est, ut abeat eo tantum consilio concilium con- 
vocaturus ut de ratione qua bellum gerendum sit praecepta det (v, 336 sqq.). 
Loci quibus Aeschylus verbis ab Euripide vituperatur sunt hi: 
v. 95—96. Chorus postquam filios Herculis pueros esse audivit Jolaum sic 
interrogare pergit: 
tI %t??os, tj Acycov 7rcheos, sveiti poi, 
fX€'k0fJLeV0l i ) Tu%fiv J 
Interrogatio puerine vsor^scpsTs pro contione dicere velint singularis est, prae- 
sertim cum in regno rex primus habendus sit quem precibus adeamus, id quod paullo
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.