8
stitionem esse intellexit, etiain poetarum tragicorum iudex tarn aperte existere non
dubitavit, ut ad eertum modum caecain illain admirationem , ne dicain furorem,
populi redueeret qui praeclaris inventis plauderet, plauderet vitiis. Hoc inceptum
impium profecto non erat. Livorein procul habuit; an putas eum qui publice in
prytaneo cenabat, cuius versus omnium in ore circumferebantur, cuius fabulae una
cum Aeschyli Sophoclisque publice descripta in delubro asservabantur, cuius imago
aenea in theatro posita est, cuius denique graphium et pugillares ab heredibus re
dempta tamquam sacra Dionysius tyrannus servabat J ), quod favor meritis suis non
responderet, aemulorum auctoritatem vili modo elevando gloriam suam augere studuisse?
Hartungius ex Ranis Aristophanis satis perspici posse, Euripidem omnes reliquos-
tragicos ne Sophocle quidern excepto gratia apud populum superavisse neque obstare
quod quinquies tantum laurea coronatus sit, cum civitas factionum studio nimis semper
indulserit, rectissime dicit. —
' Ex eodem igitur fonte vituperatio aemulorum emanavit, ex quo Studium
corruptos ilia iam aetate civium mores emendandi derivandum est, cui rei plus sernel
in fabulis Euripidem operam dedisse iam Valckenaerius dixit 2 ), scilicet e cupiditate
spectatores ornnern in partern erudiendi. Haec meta erat ad quam philosophicus
poeta noster properabat. Sed ne ad earn perveniret severis legibus maxirne a
Sophocle in fabulis componendis observatis impediri brevi intellexit. Opus enim
erat sententiis, praeceptis, admonitionibus perspicuis facilibusque intellectu, et
vitia planis verbis notanda erant , ut non solum ab eis qui opibus otioque
praediti magna cum voluptate artibus humanioribus incumberent et quae audiendo
baud satis percepissent perlegendo postea fabulas perspicerent, (cf. Ar. Ran. 52. E.
Curtius. Hist. Gr. III. 67) sed ab omnibus auditoribus vituperandi consilium perspi-
ceretur. Itaque spretis priorum poetarum tragicorum praeceptis ad suam ipsius
norm am fabulas composuit neque cum maiora, ut putabat, quam rneram spectatorum de-
lectationem peteret veteres tragoediae leges pro arbitrio mutare dubitavit. Neque
aliunde cetera quae novavit originem traxerunt. Intulit prologos et epilogos 3 ), ut, audi
toribus statim in medias res inductis atque de rerum exitu fatisque personarum pau-
cis verbis certioribus factis, animorum motibus perturbationibusque depingendis, argu-
mentationibus inserendis, praeceptis faciendis maius spatium datum esset quippe quibus
animi spectantium magis eommoverentur et meditatio magis excitaretur quam longa
*) De his rebus cf. Hartung, Ear. rest, 11. p. 566 sqq.
2 ) disitr. p. 250.
3 ) de deo ex tnachina cf. quae Hartungius in explicatione Iphigeniae Tauricae Eur. rest.
11, ]>. 169 e Herinannus Schruderus (Rh. Mus. XXII. p. 544 sqq. XXIII. p, 103 sqq.) disse-
ruerint. Quorum hic luculenter demonstrauit, quam falso inde ab antiquissimis temporibus usque
ad nostra, inopia ingenii Euripidem quod aliter nodum solvere non potuisset ad hoc inventum con-
fugisse, iudicatum sit.