Dr. Guil. Seelig 'privatim 1) tradet oeconoiniam politicam diebus Lunae Martis
Jovis Veneris bora III; 2) encyclopaediam doctrinarum politicarum diebus Lunae Martis
Jovis Veneris hora II.
Dr, Gustavus lhaulow I) publics exercitationes paedagogicas moderari
perget. die Veneris h. Ill—IV; II) privatim 1) leget ethicen diebus Lunae Martis Jovis
Veneris h. VI—VII; 2) item paedagogiam gymnasialem duce libro suo tractabit die
Martis h. Ill—IV.
Dr. G. D. E. Weyer I) publice astronomiam theoricam dieb. Mercurii et Sa-
turni h. VI—VII tradet; II) privatim 1) trigonometriam et stereometriam quater per hebd.
diebus Lunae Martis Jovis \ eneris docebit; 2) analysin superiorem quater per hebd.
eisdem diebus h. VI—VII tractabit,
Dr. Karolus Wein hold I) publice de Goethio disseret d. Mercurii h. V;
II) privatim carmina Waltheri dicti von der Vogelweide interpretabitur dd. Martis Jovis
Veneris h. V; III) privatissime gratis exercitationes grammaticas offert.
Dr. 0. Ribbeck privatim 1) litterarum Romanarum inde ab Augusti principatu
historiam enarrabit ternis scholis diebus Lunae Jovis Veneris h. X; 2) Theocriti idyllia
interpretabitur diebus Mercurii et Veneris h. IX; 3) familiari coram cuiusvis ordinis
coinmilitonibus explicatione illustrabit Demosthenis demegorias quasdam semel p. h.
hora suo tempore indicanda. Publico idem officio 4) in seminario philologico horis
continuis X—XII et Ciceronis pro Sestio orationem tractabit Martis et Saturni die
disputationes moderabitur. Privatissime denique sed gratis 5) in societate philologica
die Mercurii hora X—XI Cereris hymnum Homericum ad exercitationes criticas
adhibebit.
Dr. Th. Möbius, gratis et privatissime 1) grammaticam norrcenam docebit
horis ternis; 2) Eddae Saamundinae carmina selecta interpretabitur h. h. binis; 3) ex
ercitationes danicas instituet binis h. h.
Dr. Alfredus a Gutschmid, h. t. decanus, I) publice Herodoti librum II
interpretabitur diebus Mercurii et Saturni h. IV—V; II) privatim historiam Graecam
tradet diebus Lunae Martis Jovis \ eneris h. V—VI; HI) privatissime gratis exercita-
tionibus historicis praeerit die Saturni h. h. V—VII.
Dr. Rudolfus Usinger 1) publice rerum publicarum saec. XVIII. exeunt,
apud Francogallos commutationis historiam narrabit dieb. Lun. et Jov. h. VI—VII; II)
privatim civitatum formas Europaearum quas sint et fuerint quaternis diebus h. Xll—I
exponet; III) privatissime et gratis exercitationes historicas instituet,
Dr. 1 heodorus Nöldeke I) publice linguas Arabicam et Sanscritam docebit
horis postea deliniendis; Ii) privatim introductionem in libros Veteris Testamenti et
canonicos et apocryphos tradet diebus Lunae Martis Jovis Veneris hora XII.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.